Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[16. August 1563] Congregatio octava.111 Haec congregatio celebrata est die 16. Augusti, in qua primo Doctor Michael Lingelius propositis et oblatis literis testimonialibus sui doctoratus petiit puncta disputationem seu repe [fol. 40r] titionem, ut tandem ad facultatem admittatur. Cui quidem honestae petitioni facultas non potuit non acquiescere, punctisque assignatis numeravit 13 doctoribus, cuilibet 3 flor., sunt 39 flor., facultati 6 flor., pedellis 3.
In eadem congregatione Magr. Laurentius Cimmerius et Magr. Neuman petierunt ad examen pro licentia, quorum quidem petitionibus acquievit facultas, eosque praesentandos cancellario censuit. Caeterum, cum cancellarius praepositus Viennensis peregre profectus esset, substituit ad petitionem Magri Cimmerii vicecancellarium D. Andream Plancum. Cum autem Magr. Neuman apud cancellarium, cum petitio illa fieret non erat, dubitabatur, an cum plenam potestatem vicecancellariatus D. Planco dedisset cancellarius, hoc universaliter dixerit vel fecerit vel saltem ad Cimerium respiciendo, qui tum aderat et cujus gratia discedens petente me D. Plancum vicecancellarium constituit. Quandoquidem igitur praedictum praepositum seu cancellarium non usque adeo bene favere uti praesertim vero facultati medicae ob exactam contributionem a mag. dno. superintendente D. Lazio plaerique suspicarentur, caute esse agendum ipsique adeo hac de re scribendum, conclusum est, sed tamen D. Plancum hac de re interrogandum. Eodem die finita congregatione Magr. Cimerius vicecancellario D. Andrea Planco est praesentatus eidemque puncta assignata.
In eadem congregatione obtuli et proposui facultati quendam supplicem libellum D. Ladislai ad consistorium cum quibusdam decretis inclusis, quem mihi praesentavit 10. die Augusti [fol. 40v] in quo conquerebatur, facultatem inclytam decretis a consistorio, de inscribendis quibusdam actis, in quibus controversia et illa discordia112 inter D. Aicholzium et suam personam continetur, datis nunquam satisfecisse, petiitque ut acta illa revisa et emendata una cum protucolo (ut appellant) a facultate exigantur ac inscribantur. Cui quidem supplicationi hoc sequens decretum erat inscriptum:113
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.76, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.76/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success