Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[7. November 1587] 7. Novembris Jacobo Merkenheuser ministro pharmacopolae Petri Schwab's ad suam instantiam apud facuItatem medicam datae sunt literae commendatitiae sub decani dumtaxat nomine ad senatum Novae Civitatis cujus pharmacopola fieri cupiebat.
Eodem die D. D. Andreas Isingius sanitatis magister petebat ab excelso regimine peculiarem habitationem, in qua grassante peste commode habitaret. Injunctum fuit deinde a regimine senatui Viennensi ut de conductitia habitatione ipsi prospicerent.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.838, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.838/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success