Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[1. Dezember 1587] Calendis Decembris Martinus Isingius philosophiae baccalaureus et caesareae provincialium scholae collega examinabatur pro medicinae baccalaureo per D. D. Joannem Aicholtz, Adamum Pretterschnegger, Benedictum Pergerum, Andream Isingium et me decanum. Et quia dignus judicabatur, cui gradus baccalaureatus in medicina conferretur, per me decanum in plena facultatis congregatione praesente quoque pedello eodem die promotus est.
Solvit facultati 4 flor. Rhenenses, pedello 20 cruc.
In hac congregatione libellum supplicem obtulit Joachimus Herman Scholz civilis apud S. Steffanum [fol. 294r] collaborator, in quo petiit sibi conferri stipendium D. D. Francisci Emerici. Sed quia pro tempore nullus vacabat locus, ejus petitio locum habere non potuit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.839, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.839/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success