Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[27. Februar 1589] VI. Congregatio. XXVII. Februarii congregavi d. doctores facultatis in qua congregatione proponebam illis negotium propter supplicem Iibellum Apollonii Menabeni modo relatum. Conclusit facultas informationem ad excelsum regimen per me esse concipiendam.
In eadem etiam congregatione a D. D. Pretterschnegger tum universitatis rectore proponebatur excelsum regimen admonendum esse ut visitationes apothecarum una cum certae ut dicitur taxae ordinatione aliquando instituantur. Conclusit facultas hoc itidem scripto concepto per me esse faciendum. [fol. 304v]
Eodem quoque tempore quidam juvenis nomine Vitus Pfaudler artium et philosophiae baccalaureus medicinae studiosus inclytae facultati supplicem libellum obtulit in quo petiit sibi disputationem publicam de calido innato benigne concedi. Theses illius facultas vidit mihique injunxit ut eas reviderem atque ita disputatio prout petierat illi est concessa.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.893, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.893/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success