Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[2. März 1589] II. Martii transmissae sunt facultati nostrae sicut etiam aliis facultatibus a venerabili consistorio literae Alexandri Woitt Pragae rectoris in caesareo collegio societatis Jesu in quibus de archigymnasio Viennensi sicut ex literis ejusdem inter acta repositis patet conqueritur quod universitas nostra promotos apud Jesuitas recipere nollet. Voluit itaque venerabile consistorium ut d. doctores hac de re invicem deliberarent. Literas praedictos dominis doctoribus transmisi sed ex votis aliquo modo discrepantibus in scripto datis nihil certi tum temporis potui colligere. Proinde commodum mihi videbatur ut in sequentem congregationem differretur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.894, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.894/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success