Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[25. Oktober 1589] Congregatio I. die 25. Octobris: In hac congregatione de hebreo Wendl nomine praecipue et aliis ejusmodi deceptoribus pseudomedicis deliberabatur concludendo: omnes et singulus hujus farinae circumforaneos seorsim scripto quodam seria comminatione addita ad me pro tempore facultatis decanum citandos illisque exprobrandum esse quod artis medicae penitus ignari nihilominus fraudulenter in curas aegrorum et quidem difficillimas seipsos ingerant. Isti autem erant hoc tempore praecipui: praefatus Wendl Jud, N. Pfauser, Philippus Regnolt Gallus, Julius Sperber, N. Khöberl anabaptista, Daniel Laub chirurgus, Andreas Canazi chirurgus et alii plures.
In eadem congregatione vocati comparent pharmacopaei duo Joannes Heckler ad signum aethiopis cui impositum fuit [fol. 313v] ut solitum praestaret juramentum denique sui examinis testimonium quinque Rhenensibus sicuti per facultatem conclusum redimeret qui sat proterve et superbe respondit: juramentum se praestare non posse multominus servare praesertim quod ad ultimum ibi insertum articulum attinet quo illis interdicitur ne praxim exerceant circumforaneis et externis medicamenta subministrent aut talibus quoquo modo patrocinantur ita etiam pecuniam deponere pro examine recusavit.
Alter pharmacopaeus Georgius Zertwitz ad signum regis admonitus solito examini se submittat juramentum praestet pecuniam examinis deponat etc. qui non minus elate et fastuose respondit se nolle examinari juramentum nec alia quae decet praestare facultati praesertim cum officinam suam vendere alio se conferre neque diu in hac civitate permanere sibi proposuerit. Id quod consuli et senatui Viennensi inclyta facultas medica scripto insinuandum esse censuit aut denique si non sufficiet etiam sacro regimini indicandum.
Concluditur etiam in facultate sacrum regimen libello supplici admonendum esse de commissione visitationis officinarum taxae et aliorum quam primum expedienda quod per me factum. Item de commissione cum duobus Italicis Apollonio Menabena, Coriolano Beccaria et aliis externis doctoribus prosequenda et ad actum perducenda per deputatos commissarios magnificum dominum Sigismundum ab Öd j. u. d. sacri regiminis cancellarium archigymnasii superintendentem etc. et D. D. Heliam Corvinum sacrae caesareae majestatis consiliarium etc. quod saepius per me factum sed nihil hactenus effectum.
In eadem congregatione Anthonius Binellus doctor [fol. 314r] humillime rogavit pro deponenda quam facultati debet pecunia adhuc duo menses illi gratiose concedantur. Hoc ipsum obtinuit.
Sub finem hujus congregationis acta decanatus D. D. Adami Pretterschnekeri ipso praesente perlecta et approbata sunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.919, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.919/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success