useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.926
Signature: 1.4.926
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
5. Dezember 1589
Sitzung vom 5. Dezember 1589  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [5. Dezember 1589] Congregatio III. die quinta mensis Decembris anno 89. habita. Comparuit quidam chymista David Hennenmann petens sibi licentiam fieri publice in foro divendendi aquam vitae et alia destillata ab eo composita et facta. Petitioni hujus d. doctores ob justas rationes assentiri nullo modo volebant.

    Quia autem magna praetendebatur per ipsum Hennenman rerum inopia nec haberet unde se uxorem et liberos suos aleret adeoque instaret semel tantum aut bis singulis septimanis ipsi hoc concederetur misericordia quadam in eum domini doctores moti ex speciali gratia semel singulis hebdomadibus ad certum tamen tempus non [fol. 316v] perpetuo aquam vitae quam vocabat non tamen aliud quid in civitate publice divendere concedendum illi esse censuerunt ad placitum facultatis. In eadem congregatione tam scripto quam oretentis petiit examen subire pro prima in arte medica laurea consequenda Leonhardus Khrettschmer Silesius medicinae studiosus allatis tam in Viennensi nostro archigymnasio per sesquialterum annum quam Lipsiae etiam auditarum lectionum medicarum testimoniis id quod facillime impetravit et quia apposite et docte ad interrogata respondit omnibus egregie satisfaciendo approbatus inque omnium doctorum facultatis et studiosorum quoque medicinae praesentia a me Benedicto Pergero medicinae doctore et professore inclyti collegii medici pro tempore decano authoritate hac in parte mihi concessa rite et legitimo modo baccalaureus medicinae creatus factus debitis adhibitis ceremoniis et promovendi forma declaratus et proclamatus est. Solvit facultati 4 flor. pedello universitatis 4 sol. dedit colationem brevem ut moris est et haustum.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.