Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[13. Dezember 1589] Congregatio IV. die 13. Decembris anno 1589 habita. Comparuit in hac congregatione dominus Georgius Mosbachius Lipsensis philosophiae et medicinae doctor junior petens sibi more solito pro repetitionis actu punctum assignari quo peracto in collegii nostri ordinem assumi possit quod factum eique visis et perlectis sui doctoratus sufficientibus testimoniis deposita etiam pro more debita pecunia ad facultatis scilicet aerarium sex Rhenensibus unicuique doctorum [fol. 317r] quorum in facultate hoc tempore 7 erant etiam tribus et pedello tribus aphor. sect. II. 44 assignatus et sorte datus est: “Qui natura admodum crassi sunt citius intereunt quam qui admodum graciles.
In congregatione ista quatuor magistri balneatores cives Viennenses praesentarunt quendam barbitonsorem Martinum Schuester ad examen pro futuro xenodochii civilis chirurgo. Licet enim a sinistra is manu truncatus esset seriis tamen rationibus moti d doctores eundem non rejiciendum sed examinandum esse duxerunt. Admissus itaque ad examen solitum non pro xenodochii tantum chirurgo id quod balneatorum magistri petere videbantur sed si contingeret denominatum Martinum Schuester conditionem illam in xenodochio non amplius habere nihilominus aeque bene atque aliquis illorum magistrorum ubique artem suam citra ullum impedimentum exercere posset servatis servandis tenore statutorum et privilegiorum hujus civitatis balneatorum certi etiam illorum numeri ratione adhibita. Examinatus itaque respondit mediocriter approbatus est solvit facultati 3 Rhenenses pedello 4 sol.; juravit juranda. Injunctum illi fuit in habitatione decani praesentibus duobus doctoribus aliis conficeret emplastrum grysaeum et unguentum apostolorum qui continua ex animi passionibus febre correptus et morte praeventus idipsum praestare non potuit sed extremum vitae terminum intra paucos dies conclusit. Anima Deo vivat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.927, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.927/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success