Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[14. Jänner 1591] Mensis Januarii 14. die Petrus Seyfrid von der Lichtenstadt beim Jochannsthaall.627 D. D. Mathei Judicis, Anthonii Binelli, Georgii Mosbachii, Christophori Burgeri praesentia.
Joannes Klein chirurgus praesentibus D. D. Diomede, Cornario seniore Benedicto Pergero superintendenti Martino Isingio provisore aurei montis, Piperella.
Wolff Barthauser balneator ab illustrissima regina Gallicio archiducissa Austriae etc. commendatus praesentia magnifici rectoris Andreae Isingii Georgii Mosbachii Mathei Judicis Christophori Burgeri.
Georg Lutz zuvor in Prun gewesener Buerger und Bader in praesentia D. D. Benedicti Perger, [fol. 328r] Mathei Judicis, Piperellae, Martini Isingii examinatus.
Inscripti autem sunt duo clarissimi doctores
Joannes Valteius Vulteranus Hassus nunc procerum Styriae in Judenburg medicus, Andreas Muslerus Ingolstadiensis medicus promotus nunc cataphractorum in Raab medicus. Hic anno 91 decano obtulit promotionis suae testimonia 11. Augusti.628
Hoc quoque tempore reverendissimus episcopatus Novae Civitatis administrator etc. cancellarius nostri archigymnasii D. D. Melchior Kleselius dato supplici libello ad illustrissimum archiducem Mathiam qui absente ilIustrissimo archiduce Ernesto administrationem imperatoriam fungeretur suam celsitudinem informavit facultatem juridicam medicam et artisticam.
Contra imperatoris nunc faeliciter gubernantis decreta et mandata per viam repetitionis doctores in exteris academiis promotos primariis sectis additos scilicet Calvinistarum, Zwinglianorum629, Flaccianorum, Arrianorum recipere atque ideo ne quid tale porro committatur impetravit mandatum archiducale dictis facultatibus specialiter transmissum ejus tenoris:
In posterum nullum doctorem exterum per viam repetitionis ad facultatem nisi prius commemorato cancellario fidei confessionem [fol. 328v] dederit suscipiendum ut latius ex authographo archiducali decreto videre licet sub litera H630.
Quia autem facultas medica hac insimulatione se gravatam sentiret et postulatum comitia imperatorum statuta et reformationes imo ad totius archigymnasii perniciem et ruinam spectare intelligeret rursum serenissimum archiducem excusatoria informatione formandum et petendum reverendissimum a suo postulato abalienare nostra autem statuta confirmare pro sua clementissima benevolentia erga facultatem apud imperatorem intercedere atque ut etiam communicatis aliis facultatibus hoc fieret est conclusum quod et factum sicut sub litera — videre licet.
Sed ut in rebus gravibus fieri solet intermissionem actionis cursum impedire ita haec controversia dilata est nemine postea urgente.631
Tametsi in decanatu clarissimi D.D. Mathei Judicis cuidam perverso Judaeo Wendl exercitanti praxim medicam in hac civitate contra statuta et privilegia ab excelso regimine facta fuerit inhibitio nihilominus ut in Judei actis N° 4 est videre632 tamen non solum hoc decretum a Judeo spretum est sed etiam facultas per ipsum injurioso suo libello N° 5 apud archiducem dominum Ernestum quasi ea contra aequitatem sola invidia ducta quam longo tempore gratia divina aegros medendo impune exerceat artem nunc primum conaretur impedire est diffamata. [fol. 329r]
Cum igitur praedictus nugatorius liber per serenissimum Ernestum pro informatione regiminis esset decretus tandem etiam facultati transmissus gravissimis abundantissimis argumentis objectam infamiam a se facultas sua informatione removet et in Judeum retorquet edocens ipsis privilegiis et imperatorum statutis nec Judeo licuisse necdum licere artem quam non didicit in hac civitate exercere. Idcirco rursum a serenissimo archiduce Mathia qui tum administrationis vices hic subiret severissima interdictione cum adjuncta custodiae comminatione exercitium medicum est inhibitum.
Verum Judeus ut ingenio perversus et quorundam patronorum corruptorum patrocinio fultus et confidens serenissimum archiducem novo libello adjectis communibus omnibus Judeis privilegiis mercaturam exercentibus inde etiam sibi medicam artem exercere potestatem esse datam persuasum et contra primam datam inhibitionem ut ad archiducis Ernesti adventum rursum liceret practicare relaxationem impetravit quam facultas humilime usque ad reditum archiducis Ernesti accipiendam duxit. [fol. 329v]
Inscripti sunt Joannes Velteius medicinae doctor et nunc procerum Styriae Judenburgi medicus Andreas Muslerus Jauriensium militum ab imperatore constitus medicus.
Vito Pfaudler ex stipendio Emericano deputati sunt et numerati 6 flor.
Mathias Rudolphus medicinae studiosus 14. Januarii stipendiarius Emericianae constitutionis factus.
Percepta:
Primo a clarissimo D. D. Martine Isingio nomine repetitionis 42 flor.
pro assumptione in collegium 6 sol.
Secundo a balneatoribus et chirurgo examinato 12 flor.
pro inscriptione 2 flor.
Summa perceptorum: 56 flor. 6 sol.
Exposita:
4. Decembris anni 90. d. doctoribus quorum tum erant novem enumerati et transmissi cuilibet 4 flor. facit 36 flor.
Bedello pro sua angaria 2 flor. 20 cruc.
Quarto die mensis Martii anni 91. iterum cuilibet dominorum doctorum missus 1 flor. facit 9 flor.
pedello pro liberandis executionibus 12 cruc.
facit tota summa: 47 flor. 32 cruc.
Restat: 9 flor. 13 cruc.
His sic peractis et absoluto decanatu 24. Aprilis resignavi. [fol. 330r]633
Aestivalis et quintus decanatus D. Thomae Haustein.
Post resignationem quarti decanatus ordo et ratio clarissimum D. D. Andream Isingium in decanum eligendum634 expostulasset tum quod rectoratum primum peregisset cum quod actionem inter facultatem medicam et Judeum vertentem optime potuisset finire. Verum singulari usus modestia et excusatione hoc munus hac vice a se removit et me Thomam Haustein in decanum iterum confirmandum rogavit quod et reliquorum d. doctorum voto factum et in decanum sum electus et confirmatus.
Cum itaque Judeo priorum inhibitionum practicandi usque ad reditum illustrissimi archiducis Ernesti ab illustrissimo Mathia esset data facultas medica collectis omnibus privilegiis immunitatibus et statutis quibus liberalissime et clementissime ab imperatoribus archiducibus episcopis est donata quum praepostere versuto relaxationem impetrasset uno volumine abundantissime edocuit idque suae serenitati per me decanum D. D. Diomedem Cornarium et Benedictum Pergerum est oblatum cum adjuncta humilima petitione ut sua celebritas clementissime statuta contra tam insignem impostorem Judeum tueretur atque penitus practicandi usurpationem severissime Judeo interdiceret. Cui petitioni sua serenitas clementer annuit et facultati promisit non solum oblatum volumen se perlecturum sed etiam nihil contra statuta facultati fieri defensurum sicuti et postea speciali decreto clementissime decrevit. In actis contra Wendl Judeum N° 24 comprehenso.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.961, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.961/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success