Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[20. Februar 1592] XX. Februarii nomine magnifici et strenui viri domini Egidii Nadler reverendissimi episcopi Passaviensis cancellarii pro consilio a facultate nostra eidem nuper conscripto a magnifico universitatis rectore Melchiore Kleselio 28 flor. Rhen. Honorarii loco accepi. Ob cujus rei majorem fidem dominus Kleselius apocham a me petiit sigillo facultatis et meae manus subscriptione confirmatam quam etiam nomine facultatis ei dedi. Cum autem frater meus D. D. Martinus Isingius piae et felicis recordationis in componendo et aliquoties de novo rescribendo consilio una cum D. D. Antonio Binello multum laboris impendisset ab inclyta facultate petii ut fratris quoque portionem salva tamen mea de praedicto honorario transmisso mihi concedere haud dedignarentur quod etiam nemine repugnante facile obtinui.
Residui vero 21 flor. inter dominos doctores [fol. 337v] quorum qui participabant 6 erant die 22. Februarii aequaliter per me sunt distributi et quilibet accepit 3 flor. et 30 cruc. quod etiam unusquisque illorum propria manus subscriptione est constestatus quemadmodum ex fasciculo meorum actorum apparet.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.987, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.987/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success