useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.988
Signature: 1.4.988
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. März 1592
Sitzung vom 3. März 1592  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [3. März 1592] III. Martii convocata per me inclyta facultate ad consilia ejusdem petiit D. D. Joannes Leander cujus petitioni praestito tamen prius solito juramento nemine penitus repugnante est satisfactum. Pro admissione hac deposuit adhuc nihil.

    In eadem quoque congregatione proposui dominis doctoribus magnifici domini rectoris et venerabilis consistorii decretum concernens privilegia academiae Jesuitarum Graecensium quae in fasciculo meorum actorum reservantur. Cardo autem negotii circa hanc potissimum quaestionem versabatur an scilicet aliqua debeat esse communio hujus nostrae Viennensis universitatis cum academia Jesuitarum Graecensium?654 Conclusit facultas venerabili consistorio respondendum esse se hoc tempore nihil certi aut fundamentaliter posse decernere ni prius hujus nostri archigymnasii privilegia sedulo relegantur atque revideantur.

    Plane enim sibi persuadebat facultas in universitatis nostrae privilegiis aliquid forsan inveniri posse quod Jesuitarum privilegiis deroget atque ita litem hanc jam diu motam omnino dirimat. Quod facultatis judicium venerabili consistorio deinceps obtulit.

    Proposui insuper eodem die Mag. Joannis Geussii Peltensis Austriaci libellum supplicem in quo pro stipendio Emerici obtinendo supplicabat. Sed cum Joannes Rauppach Nissenus Silesius fere per integrum quadriennium illo ipso stipendio gavisus fuerit facultas ab eo auferre noluit cum admonitione tamen seria ut primo quoquo tempore gradum baccalaureatus in medicina peteret ne praedicto stipendio tanto tempore frustra usus videatur. Mag. Geussio vero ad suam supplicationem tale datum responsum:655

    N. Decanus et facultas medica. Weil in bewilligung des Stipendii etwa geirrt verleichen dem Supplicanten aus dem Rest so bei den herrn Superintendenten sein sol ein Jarspension benentlichen 30 flor. Rhen. Doch sol solchs geldt so viel sich pro rato auf jede Quotember gebüren wirdt von Quotember zu Quotember durch die herrn Superintendenten dem Supplicanten zu entrichten verwilliget sein. [fol. 338r]656

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    654 Die Universität Graz wurde 1586 von Erzherzog Karl errichtet und den Jesuiten übergeben.
    655 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.