Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[14. März 1592] XIV. Martii in venerabili consistorio duorum facultatis nostrae dominorum doctorum vacantes theoricae medicinae lecturas petentium libelli supplices producti sunt quorum alter scilicet D. Petrus Magnus artis parvae Galeni alter vero D. D. Joannes Leander aphorismorum Hippocratis professuram efflagitabat. Sed cum eo ipso die praeter omnem spem et opinionem meam aphorismorum lectio mihi ne petenti quidem a venerabili consistorio unanimi consensu ultro collatum esset artis autem medicinalis lectura adhuc vacaret inclytae facultatis informatio per decretum consistorii requisita fuit utri scilicet praedictorum dominorum supplicantium artis parvae professura conferri deberet? Facultas in scripto sententiis datis ex votorum pluralitate conclusit utrumque hoc munere dignissimum esse sed quia unica pro tempore vacans lectura ambobus concedi nequeat et D. D. Magnus ex magisterii sanitatis officio unde sat commodo nunc vivere possit habeat censuit facultas D. D. Leandro etiam gratificandum esse et ob id venerabili consistorio eum commendandum quod etiam fideliter effeci. Venerabile tamen consistorium posthabita facultatis informatione nihilominus tandem D. D. Magno utpote quo ad sessionem seniori contulit. [fol. 338v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.990, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.990/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success