Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[22. März 1592] XXII. Martii inclytae facultati alias ad disputandum theses obtulit Mag. Joannes Kaskius continentes materiam de missione sanguinis in febribus synochis putridis quae a dominis doctoribus sunt approbatae. Titulum autem licentiae thesibus istis praefigendum licet denuo efflagitaret nihil tamen prorsus sicut etiam nuper eidem contigerat obtinuit. Porro cum supplex illius libellus nescio quam imperiosam arrogantiam et expostulationem prae se ferre videretur inclytae facultati visum fuit ut ob hoc eum graviter reprehenderem simulque injungerem quo inposterum omissis hujusmodi frivolis expostulationibus mitius cum facultate ageret. Quae omnia absque ulla mora sum executus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.991, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.991/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success