Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[20. April 1592] Vicesima itidem Aprilis die postquam officium mei decanatus in manus dominorum doctorum libere iterum resignassem haec mea acta proposui quae facultas unanimiter approbavit et pro futuro semestri in decanum elegit magnificum nobilem clarissimum atque excellentissimum virum D. D. Thomam Haustein.
Rationes tam acceptorum quam expositorum anni 1591 ex supra relatis sunt manifestae. Anno vero hoc 1592 die 19. Februarii Joannes Klele apotecarius [fol. 339v] ad signum aethiopis post examen deposuit 5 flor. Rhen. quam pecuniam sceptrum insuper facultatis eum sua theca scrinia duo cum suis contentis sequenti decano D. D. Thomae Haustein me bona fide per universitatis pedellum tradidisse profiteor.660
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.995, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.995/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success