Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[21. Jänner 1672] II. congregatio 21. Januarii. Proponitur Christophori Kotii
Ferrariensis doctoris supplex libellus caesareae majestati pro privilegio aulico
porrectus. Cum autem jam a facultate et ab aula passus sit repulsam respondatur
ei: Es verpleipt bey der ergangen Ihrer Kais. Majestät Resolution den 15.
Decembris 1671.
D. Ganser acta sui ultimi decanatus legit quae approbabantur. Restantes 15 flor.
facultati donavit.
Proponitur num a facultate advocatus qui suas causas agat sit eligendus vel a
decano tantum. Responsum quod a tota facultate eligitur autem pro hoc anno
dom. Joannes Baptista Mensurath, cui datum est tantum quantum ceteri
habuerunt nempe 30 flor.
Fundendarum precum academicarum publicarum pro felici partu augustissimae
imperatricis Margarethae venerabilis consistorii mens et intentio proponitur quae
facultati placuit.
Sceptrum facultatis omnino nudum mihi missum num vestiendum? Responsum:
Fiat quod et factum est constitutumque fonderale hoc coreaceum 3 flor.
Balneator in Neukirchen ex tractu Neostadiensi praesentatur examinandus a
balneatoribus nostris Halrieder Zechmaister Planck et Frey [fol. 370r] et
examinatus est.
Tres med. bacc. a me cancellario praesentantur cum comitatu magno et si quidem
actus sit universitatis ita ex domo universitatis processimus ad aedes cancellarii.
Fuerunt autem Bock, Fromknecht et Rudolphi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1161, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.1161/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success