Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[5. März 1672] III. congregatio 6. Martii. Proponitur rev. principis et episcopi
Viennensis decretum admonitorium quo paterne membra facultatis monuit ne tam
facile licentiam vescendi carnibus in quadragesima impertiantur. Agitatum et
examinatum fuit pro et contra hoc decretum conclusum tandem fuit nil esse
respondendum.
Libellus Marini Blochii Flaminii remissus ab aula ad facultatem per regimen et
consistorium umb bericht Responsum: Wan der Supplicant werdt sich der
alhiesigen Facultät Privilegiis fäig gamacht haben, volgt ferers Beschaid. Er hat
sich aber nicht mehr angemeldt.
Cum tantos sit collegarum in facultate numerus quaesitum fuit num ab omnibus
examinari debeant pro licentia dom. bacc. Responsum fuit quod ab omnibus.
Secundo cum sit tempus quadragesimale quaesitum est num loco tractationis in
examinibus haberi solitae facultas summulam nummorum ad usum et
necessitatem facultatis applicandam accipere velit et quantum quilibet dare
debeat. Responsum:
Placet et sit summa 25 flor. quorum 21 flor. remaneant ad manus decani reliqui 4
flor. pro vino amygdalis et pane. [fol. 370v]
Porriguntur desideratae litterae natalitiae a D. Wissinger quae approbantur.
Protestatio fit ratione actorum facultatis prothocolandorum quod propter eorundem
defectum contra agyrtas nil nec in aliis facultatis actis attentari possit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1162, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.1162/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success