Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[20. Mai 1675] Vigesima Maii vocati sunt per pedellum D. Radocla olim practicus Olomucensis, D. Hauck et Kreutler judaeus baptizatus et de licentia practicandi interrogati. Primus se in festo S. Johannis aphor. accepturum promisit cum jurium depositione secundo autem dilationem usque ad pinguiorem fortunam petenti pariter impositum fuit ut et Nie circa festum S. Johannis aphor. aeeipiat et jura solvat vel fidei jussorem toti facultati pro solutione constituat alias praxis ipsi omnino prohibetur. Tertius Kreutler promisit se octo dierum spatio abiturum nec nisi negotiorum causa advenisse promisitque se interim nullam curam solemnem suscepturum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1225, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.1225/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success