Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[4. Juli 1675] Die 4. Julii cum morbus meus in dies invalesceret ut prae virium imbecillitate amplius negotiis praesse non valerem Doctori Rechperger omnia per D. Jung et universitatis pedellum tradidi rogans ut loco mei interim decanatum administraret. [fol. 388r]
[1675/1676]
Acta decanatus Francisci Ganser phil. et med. dr. residua pro anno 1675 a 20. Augusto usque ad 5. Decembris ejusdem anni.
Posteaquam igitur ingravescente morbo D. de Pozzis 28. Julii (cujus anima requiescat in sancta pace) pie in domino obdormisset, die 4. Juli D. Christiano Rechpergero ut exdecano omnia tradidisset facultas id ipso vivente D. Rechpergero tanquam substituto nulatenus denegavit. Verum mortuo D. de Pozzis exorta controversia est an D. Rechpergero jus decanatus competat. Cum juxta statuta nostra antiqua si decanus in officio suo ante medium annum moriatur alius eligendus sit, sin vero tardius regimen (ut alias observatur) domino seniori competat. Et cum provisum et pluries statutum fuerit ut nulus imposterum ad decanatus officium admittatur nisi prius acta sua inscripserit id autem D. Rechperger jam tertia vice neglexerit ideoque noster senior Bernardus Schlütter jure merito facultatis membra ad electionem futuri spectabilis convocavit et ferme omnium votis pro administratore et decano electus est. Ante nostram autem hanc electionem nomine rectoris praelati ad S. Dorotheam166 tunc absentis et consistori per pedelum dominus Mair theol. dr., ad S. Stephanum decanus emeritus et pro tempore theologicae facultatis decanus protestatus est et inhibuit ne in electione hac pergeremus. Consideratis tamen is quae hactenus laudabiliter facta fuerunt et quod actus hic sit actus more facultatis in votis pereximus eligendo nostrum seniorem. Graviter apprendit hoc dom. rector ideoque totam facultatem in aedibus suis coram consistorio ad electionem novi decani comparere jussit abrogato voto passivo dominis competentibus nimirum D. Schlüttero et D. Rechpergero. Itaque nova electio instituta in qua D. Rechperger absens D. Schlüttero autem ratione voti passivi protestante ego electus sum in decanum.
Notandum hic bene et considerandum porro hic negotium venit ne ejusmodi turbae in posterum saepius contingant et facultatibus sua jura derogentur, nam ipse decanus facultatis juridicae D. Hoke protestatus est contra hunc actum neque interesse voluit eo quod facultatibus praejudicio esset et ad instantiam nostram an etiam apud reliquas facultates hoc fieri debeat promisit dom. rector se per decretum omnibus 4 facultatibus intimaturum atque ab iisdem approbari debere quod tamen hactenus praestitum non est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1226, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.1226/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success