Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[14. Oktober 1676] 14. Octobris fuit assignatum punctum dom. Rostman aphor. 7. sect. II. ex arte parva Galeni c. 34. [fol. 399r]
Postea proposui libellum per dom. Evam Rosinam Huffnaglin contra dom. Pinon porrectum quo accusavit ipsum quod filium ejus spina ventosa laborantem male tractaverit et destruxerit 2do quod pecuniam 12 imper. sibi restitui cupiat 3° quod alium chirurgum petat qui filium curet. Citatus Pinon comparuit medicamenta adhibita manifestavit et quod filium deserere non velit promisit. Cum autem domina Pinon habere noluit et medicamenta adhibita sint a facultate approbata ideo dominus Pinon absolutus discessit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1266, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.1266/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success