Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[24. Oktober 1676] VIII. congregatio 24. Octobris. Proposui querelam dom. Wenceslai Lavin apotecarii ad rubrum cancrum contra suam dom. Weidnerin quae ad solutionem reduci non possit. Respondit facultas ipsi dominae intimandum et injungendum esse quod teneatur dom. Lavin pro rato temporis contentare. Cum ante festum patronorum nostrorum curassem per decretum intimari dom aulae chirurgis ut juramenti sui memores decanum comitentur et sacro et offertorio intersint: Responderunt scripto valde humano et sese excusarunt quod comparere non possint donec controversia ratione praecedentiae per suam caeaream majestatem sit decisa. Proinde respondit facultas illis serio injungendum esse ut resolutionem urgeant et spatio trium mensium facultatem certificent et hoc similiter chirurgis civicis intimandum. Proposui, quod dom. praefectus principis episcopi Viennensis desideret pecuniam
nostram in cista quod pro assecuratione velit facere hypothecam supra domum inter tres sorores dividendum. Respondit facultas si probaverit se solum esse dominum domus quod de pecunia elocanda non sit difficultas. Cum Andream Baiss apud regimen detulissem et ut plane proscriberetur ursissem, Nie majestati libellum porrexit pro novo decreto defensivo impetrando ne in sua praxi impediatur et in elaboratione auri potabilis intorturbetur eo quod jam decem millia florenorum in hac elaboratione perficienda [fol. 400r] comsumpserit. Hujus perversi hominis libellus facultati pro informatione fuit transmissus. Cum vero elegans facultatis responsum ad manus D. Wochenitz pervenerit cui Nie tradiderit et ubinam nunc haereat non scitur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1268, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.1268/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success