Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[23. Juni 1676] VI. congregatio 23. Juni. [fol. 408r] Chirurgi aulici iterum rogarunt ut civicis chirurgis responsum tanto tempore dilatum serio et sub mulcta injungeretur. Consensit facultas iisque sub mulcta 12 ducatorum imperavit ut intra 14 dies scriptam suam informationem facultati infallibiliter exhibeant. Acta D. Christiani Rechperger inter praesentes doctores iterum agitata judicantibus alis dom viduam haeredes decreto ad reddendas legitimas rationes esse requirendos alis per duos delegatos oretenus id esse agendum quae opinio etiam praevaluit, quia certum nobis videbatur quod nostro scripto non sint responsum. Propositum novum litigium per dom. Rochum Jordanum caesareum personae medicum motum 17. die Junii quo die ad consilium cum me D. Kremer et Jung vocatus audire ab ipso dom. Jordano debui quod imposterum decano in privatis istis consilis praecedentiam dare amplius non velit. Monitus autem per me quod per hoc caesareae resolutioni actis D. Schütter anno 1671 reclamet respondit se ideo per eandem resolutionem non obligari quod non sit membrum facultatis. Iterum me objiciente quare per 6 annos gessisset obedientiam et morem nunc autem primo contradiceret iterum respondit se per praegressos annos non potuisse praevidere quod aliquando futurus esset primus caesareae personae medicus. Consideratis igitur istis frivolibus praetextibus et rationibus conclusum recurrendum esse ad caesarem rogandumque ut inhaerens suae resolutioni suum personae medicum a superba ista praetensione arceat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1292, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.1292/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success