Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[29. Dezember 1605] III. congregatio die 29. Decembris. Haec congregatio ob decretum quoddam suae serenitatis inclytae facultati transmissum instituta fuit, quo decreto sua serenitas mandavit, ut praefatae doctorissae effigies sua per judicis [fol. 7v] ministros in summo foro sublata, a facultate restitueretur. Placuit inclytae facultati, ut nulla ratione praedictam effigiem eidem restituerem, donec sua serenitas a facultate sufficienter esset informata et consultum eidem visum est, ut informationem excellentissimus D. D. Thobias Pirbachius germanico conciperet idiomate, suasu magnifici domini excelsi regiminis, cancellarii, magnifico domino a Krenburck offerendam, quod et factum est.
Hac eadem congregatione D. D. Lucas Colerei ad facultatis consilia admitti petiit, admissus est, singulis doctoribus florenum solvit, pedello quoque suum, facultati sol. 6.20
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.18, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.18/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success