Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[9. Jänner 1606] IV. congregatio. Die 9. Januari anno 1606 congregatio haec propter decretum A. 4. Januarii ad me et clarissimos dominos doctores D. D. Benedictum Berger seniorem venerandum, et D. D. Joannem Petrum Magnum, a magnifico domino rectore et venerabili consistorio missum, instituta fuit, quo nobis fuit impositum, ut nostra privilegia in promptu haberemus, eademque ab ordinatis commissariis vocati, cum causis et sufficientibus rationibus produceremus. Commissarii enim 3. Januarii anni currentis in publico consistorio ad hoc munus subeundum ordinati erant ex aliis tribus facultatibus, reverendus admodum pator prior Dominicanorum, D. Schwarzenthaler et Mag. Prudentius.
Hac ipsa congregatione facultati placuit, ut ego cum D. Pirbachio informationem contra doctorissam, ab ipso D. Pirbachio [fol. 8r] conceptam, domino a Krenburg offerrem, quod factum fuit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.19, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.19/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success