Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[18. November 1613] XVIII. Novembris Joannes Engelhardt chirurgus siquidem officium chirurgi in xenodochio civili adeptus esset exhibuit facultati medicae supplicem libellum A quo petiit examinari. Attulit simul literas natalitias; pro literis disciplinae quibus carebat dedit sponsores Heinricum Maienzweig et Gregorium Machovitz. Ad examen admissus fuit et examinatus 21. hujus. Respondit frigide satis admissus tamen cum admonitione [fol. 58r] ut in posterum diligenter studeret et in rebus difficilioribus consuleret magistros artis peritiores. Confecit emplastrum puncturale et unguentum aegyptiacum solvit 3 flor. et pedello suam portionem. Testimonium nondum accepit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.223, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.223/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success