useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.227
Signature: 1.5.227
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. Februar 1614
Sitzung vom 27. Februar 1614  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [27. Februar 1614] XXVII. Februarii a venerabili consistorio supplex libellus Joannis Christophori Lehner etiam med. stud. facultati exhibitum fuit cum decreto suprascripto: An nimirum ipse Lehner actuale membrum universitatis sit et an adhuc publice lectiones audiat cum additione nostri judicii quam rem facultati

    transmisi [fol. 59r] deliberandam. Facultas noluit ut venerabile consistorium informarem sicuti habetur sub litera I.

    Circa hoc tempus cogitans ego circa privilegia nostra ad vigorem reducere diu intermissam officinarum visitationem incepi.

    Visitatae sunt officinae ad elephantem, ad aureum cervum, ad aureum leonem, ad rubrum cancrum, ad gryphem, coeruloa et ad album angelum quae omnes inventae sunt in statu tolerabili. Illa sola ad aethiopem plena fuit defectibus ut videre est in illorum defectuum particulari consignatione K. Hac igitur de causa et quod senatus Viennensis nobis eam assistentiam quam secundum statuta et ordinationes imperatorum petieramus noluerit praestare subitanea facta congregatione dominis doctoribus hoc idem indicavi qui praemissis primo et habitis variis discussionibus et judiciis tandem unanimiter concluserunt relicta et neglecta ila senatus assistentia debere omnes colegi nostri doctores simul officinam dictam accedere et eam de facto occludere quod statim eodem adhuc die executum et per pedellum sic nobis omnibus astantibus officina Soldini ad aethyopem ob enormes ilos defectus fuit occlusa et sigillo facultatis obsignata quae usque huc occlusa manet donec defectus recompensentur.

    [21. März 1614] XXI. Marti D. D. Adamus Olitorius tradidit mihi supplicem libellum L quo ad consilia admitti petiit. Ideo eundem:

    [24. März 1614] XXIV. Marti facta congregatione facultati proposui et cum dictus D; D. Olitorius antea professionem fidei fecisset omniaque quae praestanda erant praestitisset ad consilia facultatis eodem die fuit receptus. Solvit 6 sol. Secundo mentio facta fuit Erhardi Hileri qui hactenus officinam contra ordinationes et privilegia impune apertam tenuit. Conclusum fuit ut mitterem pedellum qui ei significet inclytam facultatem scire vele qua authoritate et licentia officinam apertam habeat et si licentiam quam habet quare eam facultati non monstraverit nec [fol. 59v] provisorem suum uti ordinationes apothecariorum requirunt pro examine ad facultatem miserit. Per pedellum id fuit expeditum. Promisit quidem se velle me convenire atque hac de re mecum coloqui quod tamen factum non est Stephanus Widman agyrta et simplex idiota apud archiducem Ferdinandum supplicando institit pro licentia medicinam exercendi quae ipsius petitio excelso regimini inde venerabili consistorio ab eodem vero nostrae facultati pro informatione et judicio fuit transmissa quam deliberandam.

    [10. März 1614] X. Martii in congregatione propter hoc instituta proposui dominis doctoribus a quibus jussus sum ad rem aptam informationem concipere eam prout est sub lit. M. concepi. Fuit a facultate et venerabili consistorio approbata et sic excelso regimini tradita.

    In eadem congregatione quoque pertractatum fuit negotium quoddam D. D. Pirtimpfelium concernens etiam a venerabili consistorio nobis pro informatione transmissum an scilicet idem D. Pirtimpfel privilegiorum universitatis nostrae particeps fieri possit nec ne. Circa quod negotium post longam deliberationem conclusum est nos debere modo tali N. venerabile consistorium informare quae informatio cum consistorio venerabili non sufficiens videretur ad nos remissa fuit cum mandati annexione ut praedictae informationi in hac re et nostrum superadderemus judicium quod factum est ut O.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.