Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[13. März 1614] XIII. Marti ad me perlatum fuit scriptum P. a senatu Viennensi quod tangebat apothecarios et dominam Catharinam Hirschin quae es haereditate officinam Rappianam ad ursum nigrum accepit. In hoc scripto Viennenses petebant velle facultatem praeter visitationem officinae dictae statum et conditionem recognoscere idipsumque illis rescribere. [fol. 60r] Annuit facultas sed cum etiam vocarentur seniores apothecariorum ut pro more visitationi interessent supplici libelo se excusarunt. Ob id feci congregationem.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.228, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.228/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success