Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[6. September 1615] 6. Septembris ab excelso regimine cum tractatu quodam de
peste decretum C. accepi quo nobis injungebatur ut tractatum dictum revideremus ac pro conditione temporis corrigeremus quod decretum cum tractatu inclytae facultati deliberandum transmisi. A facultate consultum fuit dominos professores libelum hunc de peste [fol. 70r] revidere debere et quae corrigenda aut addenda essent facultati referre quod per eosdem dominos professores factum ob idque 11. Septembris facta congregatione juxta excelsi regiminis decretum tractatus dictus de peste revisus correctus et quibusdam in locis ut lit. D. videre est adauctus facultati pro judicio et confirmatione propositus et approbatus qui etiam sic excelso regimini cum addita informatione E. fuit traditus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.259, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.259/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success