Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[12. September 1615] 12. Septembris a judice Viennensi literae mutui compassus F. una cum vasculo in quo unguentum armarium seu hoplochrisma ut vocant continebatur transmissae sunt. Petiit judex a facultate quid de tali unguento sentiendum an id vulnerata corpora longe distantia sanare possit nec ne. Quae omnia per scriptum ad facultatem inclytam pro sententia et judicio direxi. Placuit autem facultati ut de hoc negotio siquidem hactenus magni viri tam theologi quam medici doctores affirmativam aluerint opinionem mordicusque defenderint in plena congregatione concluderetur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.260, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.260/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success