Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[16. November 1616] Die XVI. Novembris convocavi scripto facultatem. Convenerunt sequenti die frequentes excepto D. D. Perkhoffer qui se excusabat per morbum et D. Gollerey. Et quia intelligere mihi soli hactenus de sceleribus Pistorii ut sicuti conclusum fuit distincte excelso regimini proponerentur non licuit quaesivi rursum quidnam de ipso esset agendum. Conclusit facultas imaginem tabulam et alia quae exponebat prae foribus ipsi per lictores auferenda esse. Hinc statim misi pedellum ad judicem petens ab illo lictores. Recusavit judex eo quod Pistorius esset sub tutela illustrissimi domini de Molart colonelli hujus urbis et miles sub vexillo civitatis.78 Cumque postea Pistorius imaginem non exposuisset nihil actum desuper a me fuit in hoc negotio.
Deinde quaesivi de anabaptistis medicinas passim exhibentibus utrum moneri per decanum aut illis interdicendum esset a medicatione. Conclusit facultas cum ipsis nihil tentandum eo quod inter magnates hujus urbis complurimos haberent fautores timendum esset ne facultas contra ipsos agens nihil penitus obtineat. Proposui tertio libellum N. Massuka stud. med. [fol. 81 r] supplicantis quo se facultas pro aliquo vivendi loco in bursis universitatis promoveret. Oblatus est ipsi a magnifico domino rectore locus in aureo monte et a D. D. Rechperger in bursa gentium; accepit locum in aureo monte.
Cumque D. D. Magnus scriberet in prioribus ad facultatem datis responsurum se tunc primum cum Viennam rediturus esset cum caesare atque reditus Nie nimium protraheretur ideo die XXXI. Decembris dedi rursus literas ad ipsum monitorias H. rogans idemmet quod circa catalogum et appendicem medicamentorum in prioribus ab ipso petierat facultas. Copia in actis signata est lit. H.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.299, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.299/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success