useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.300
Signature: 1.5.300
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. Jänner 1617
Sitzung vom 9. Jänner 1617  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [9. Jänner 1617] Die IX. Januarii congregati secundo erant domini doctores in qua congregatione proposui tres libellos supplices contra Pistorium agyrtam signatos in actis C. D. E.

    Prior erat Leopoldi Gärtner civis Viennensis alter Elisabethae Tieglhuberin viduae tertius Senesini Ursini capitanei quorum singuli querebantur de fraude et sceleribus a Pistorio in se patratis inter medicandum.

    Conclusit facultas scriptum nervosum concipiendum esse et offerendum excelso regimini cum inclusione libellorum in quo omnes hujus hominis nequitiae et scelera explicarentur addendumque ipsius praxin medicam non tantum in perniciem illorum quos passim perdit sed etiam in contemptum privilegiorum nostrorum cedere protestando tamen coram excelso regimine quod facultas hoc scripto litem nolit contestari Pistorio sed tantum significet perversa et perniciosa ipsius facinora ut regimen ex eo vigore mandatorum caesareorum in privilegiis facultatis medicae contentorum hujusmodi agyrtas puniat et expellat ex urbe hocque ipso facultatem

    78 Hans Freiherr von Molart, Oberst des Wiener Stadtguardia-Regimentes.

    medicam atque ejus privilegia manu teneat et tueatur.

    Consulendus tamen de hoc scripto prius erat D. D. Pitsonius quam traderetur

    excelso regimini.

    Deinde proposui facultati Joannem Volkmayr pharmacopoeum ad aethyopem

    juramenti sui immemorem [fol. 81 v] medicamenta Pistorio agyrtae praeparasse inter

    quae nonnulla erant suspecta ut electuarium ad coitum atque etiam longe ultra

    valorem ab eodemmet Volkmayr aestimata. Conclusit facultas ipsum ad proximam

    congregationem vocandum esse et denuo facultatem monendam.

    Tertio cum Jacobus Winkler lithotomus testimonium sibi elatum a facultate palam

    proponere in foro illoque turpiter abuti ac dominos facultatis contemnere dicaretur

    conclusit facultas ut si in posterum in his deliquisse deprehensus fuerit statim ad

    publicos carceres per lictoros abducatur idemque quam primum N. N. cuidam

    stato practicabili eveniat neque prius e carceribus dimittantur quam scripto

    polliceantur se a praxi medica in posterum abdicaturos.

    De Widmanno practicante similiter conclusum fuit ut apud magnificum dominum

    rectorem accusaretur petereturque ut ipsum ex albo studiosorum deleat cum

    nunquam fuerit nec sit nunc studiosus prohibeatque ipsi praxin medicam et in ejus

    manum polliceatur Widmannus se nunquam amplius ad curandum aegros

    accessurum.

    Deinde etiam conclusum fuit ut convocetur facultas et magistratus Viennensis

    auxilium imploretur quo claudi officina pharmaceutica ad rubrum cancrum posset.

    Vocatus igitur fuit per pedellum Widmannus ad magnificum dominum rectorem qui

    primo se excusavit per absentiam, secundo per infirmitatem nec postea comparuit.

    Scriptum item ad excelsum regimen concepi contra Pistorium et de illo corrigendo

    egi cum D. D. Pitzonio qui cum multis rationibus hoc scriptum domino de Molart

    primum (inter milites enim ipsius erat Pistorius) et deinde si opus esset regimini

    offerendum suasisset ideo convocavi tertio facultatem et proposui primo quae

    suaserat D. D. Pitzon.

    Deinde vocatus fuit Joannes Volkmayr pharmacopoeus ad aethyopem et monita

    facultas de collusionibus [fol. 82r] ipsius cum Pistorio.

    Tertio proposita sunt magnifici D. D. Magni literae L. in quibus respondit ad illa

    quae de catalogo et appendice medicamentorum ipsi ante scripserat facultas.

    Ad primum igitur responsum fuit a facultate judicio D. D. Pitson parendum et ad

    dominum de Molart scriptum contra Pistorium primo dirigendum qui si non

    satisfaceret facultati tandem excelsum regimen compellandum esse.

    Pro secundo conclusit facultas JoannemVolkmayr pharmacopoeum vocandum

    esse et eum quod colludat cum agyrtis iisque medicamenta paret perniciosa

    acerbius objurgandum cum comminatione quod facultas si eum in hoc genere

    deliquisse in posterum resciverit graviori in ipsum poena animadvertet quod etiam

    tunc ipsi fuit a me significatum.

    De tertio porro visum fuit facultati catalogi et appendicis dandum esse descriptum

    singulis dominis doctoribus facultatis singulis item apothecariis exemplar et quae

    res si bene succederet et apothecarii utrumque acceptarent sancitum insuper fuit

    esse etiam ambo typo mandari.

    Caeterum correctum a D. D. Pitsonio scriptum contra Pistorium inscripsi domino

    de Molart quod et ipse solus cum socium ex dominis doctoribus habere tunc

    nullum potuissem cum libellis supplicibus inclusis contra eundem Pistorium eidem

    domino consignavi minori sigillo facultatis in forma missionis communitum a quo

    tale responsum accepi significasse se diu ante universitati quod ab illa nullas vellet

    acceptare res in scripto sed si quid proponere vellem universitatem aut facultatem

    concernens illud proponam oretenus neque enim est dicebat ut cum in urbe eadem

    maneamus et non longe dissiti negotia inter se et universitatem scriptis

    proponantur.

    Proposui igitur totum negotium de Pistorio quo audito respondit se velle huic agyrtae serio inhibere praxin medicam et si ab ipsa non abstineat in posterum fore etiam ut penitus a vexillo militum hujus urbis rejiciatur.

    Interim tulit ad me supplicem libellum Zacharias Pfand pharmacopoeus minister ad nigrum ursum quo [fol. 82v] petiit sibi a facultate elargiri commendatitias literas ad senatum Brunensem pro obtinenda officina pharmaceutica vacante ibidemmet Brunae.

    Annuit facultas et conceptae sunt literae.

    In quarta congregatione proposui primo quod dominus de Molart responderat ad literas facultatis. Conclusit desuper facultas in hoc negotio nihil amplius tractari oportere sed advertendum esse solum nunquid Pistorius uspiam praxin medicam exerceat et si deprehendatur exercens ipsam statim rursum dominum de Molart commonendum de iis quae fuerat me praesento paulo ante pollicitus facultati. Secundo fuit propositus libelus supplex ad facultatem apothecariorum contra Winklerum lithotomum quod singulis septimanis bis ad minus divendat publice quaedam pharmaca interna cum relatione a domino cousule apothecaris dum Winklerum ut civem prius apud se accusassent facta quod non possit quidquam contra Winklerum attentare nisi simul facultas apud se de ipso conqueratur eo quod sit a facultate examinatus et privilegium ab ipsa habeat. Vocatus igitur est Winkler ad congregationem fuitque ipsi injunctum ut mox testimonium ferret ad facultatem quod dum fecisset censuit facultas ipsi testimonium non reddendum amplius eo quod ipso abuteretur affigendo id tempore nundinarum et faciendo sibi fidem de medicinis internis quae divendebat hactenus cum pernicie multorum nec non etiam de curatione morborum quos ignorans et idiota contra juramentum in facultate depositum passim curandos suscipiebat. Testimonium est in ladula minore. Fuit insuper ipsi injunctum ut in posterum caveat a curationibus morborum internorum. Quod si facturus non esset alios modos procedendi contra ipsum requisituram facultatem et senatum Viennensem de facinoribus ipsius informaturam. [fol. 83r] Tertio fuit alter libelus propositus pharmacopoeorum petentium commissionem institutam inter facultatem et Viennenses assistentiamque a facultate sibi fieri contra institores hujus urbis. Conclusit facultas scriptum ad dominos commissarios ab excelso regimine ad hoc designatos dandum petendamque ab ipsis tertio commissionem ad diem quae ipsis placeret institui et si ne dum comparuerint Viennenses rogandum ab ipsis ut ilud excelso regimini denuncient praestandamque in hoc negotio esse assistentiam pharmacopoeis.

    Quarto proposui supplicem libellum Josue Stampa chirurgi caesarei et suscepti in chirurgum a senatu Encensi qui cum ad manus non essent literae disciplinae ac nativitatis proposuit obligationem trium fidejussorum pro ilis exhibendis facultati cumque praesentatus mihi prius esset a Joachimo de Gleichenfeldt chirurgo hujus urbis haberetque literas commendatitias a senatu Encensi conclusit facultas ipsi indicendum esse diem pro examine quem etiam indixi pro 3. Februari. Examinatus est etc.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.