Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[17. April 1606] XVII. die praefatis mensis Aprilis a supradicto spectabili domino exdecano omnia et singula ad facultatem spectantia, et de mori solito unicuique decano tradenda una cum imagine cujusdam doctorissae, uti vocari et habere voluit, nec non 16 flor. 41 cruc. in parata pecunia moveratis, per pedellum universitatis transmissa recepi
Cum in ultima ab antecessore meo habita congregatione, auditis excelsi regiminis et venerabilis consistorii decretis, quibus supradictae imaginis restitutio facultati serio injungebatur, imaginem nullo modo restituendam esse, ex pluralitate votorum conclusum quidem; quid vero faciendum, num silendum, an vero excelsum regimen de statu rei denuo informandum, non determinatum esset, ejus negotii causa, dominos doctores, ut 19. ejusdem mensis die, in meis aedibus denuo convenire vellent, scripto A. compellavi, qui etiam frequentes convenerunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.30, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.30/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success