useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.31
Signature: 1.5.31
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
19. April 1606
Sitzung vom 19. April 1606  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [19. April 1606] I. congregatio. In prima hac congregatione primo ut facultas quid de

    imaginis demandata restitutione fieri velit, definiret, petii. Ex votorum vero pluralitate,

    concipiendum esse scriptum, inque eo causas, propter quas imago restitui nequeat

    citra nimirum insignem facultatis ignominiam et aegrorum perniciem, exponendas,

    conclusum fuit.

    Secundo, admonui facultatem, quod singulis annis verno tempore novi

    pharmacopoeorum examinatores tum ex colegio medico, tum ex pharmacopolarum

    consortio eligere consuetudo requirat.

    Ex nostro itaque medio pro anno hoc denominati fuerunt clariss. D. D. Martinus

    Cuttigius et Conradus Collmannus. Pharmacopoei scripto a me admoniti, designarunt

    Joannem Klele et Joannem Reuter.

    Tertio, proposui libelum supplicem Balthasaris Sachs med. stud. vacans Emericanum

    Stipendium petentis atque absente meo domino consuperintendente, quod unus in

    stipendio locus vacaret, oretenus, retuli. Assensit itaque facultas et supplicanti

    stipendium benigne contulit. [fol. 11v]

    Ultimo de scriptis per pedellum transmittendis statutum fuit, quod ejuscemodi scripta

    in absentia dominorum doctorum in aedibus ipsorum non sint relinquenda, sed ordine

    a seniore ad juniorem perferenda, ita tamen ut junior spatium pro subscribendo voto

    sufficiens relinquat, et pedellus seniorem illum denuo accedat.

    Libellum porro supplicem B. excelso regimini exhibendum concepi et dominis

    doctoribus examinandum ac corrigendum transmisi, approbatum etiam magnifico

    domino regiminis cancellario tradidi; et 26. Aprilis cum regiminis decreto, quo restitutio

    24

    Hier soll die Notiz am linken Seitenrand: „phil. et. med. doct." eingefügt werden.

    imaginis de novo injungebatur, recepi, quare de illo dominos doctores certiores statim reddidi, qui in congregatione deliberandum esse censuerunt.

    [2. Mai 1606] II. congregatio. Quare die Mai 2. congregatis dominis doctoribus primo omnium praelibatum regiminis decretum proposui, verum ex sententiis admodum discrepantibus certi quid concludere non licuit, unde denuo per scriptum omnium dominorum doctorum praesertim absentium vota requirere opus fuit. Secundo, actum fuit de visitatione officinarum ex nova pharmaceutica reformatione instituenda. Conclusum est, cum decanus ex antiquiore quodam statuto perpetuus sit officinarum visitator, ut pro illius commoditate visitationes in posterum instituantur et domini examinatores decano in illis peragendis assistere teneantur, ita tamen ut et aliis, qui velint interesse aut a decano vocentur, accedere sit liberum. Tertio, ut D. D. Thiel de suo debito primo amice per literas admoneretur dein si renueret aut solutionem differret, coram suo magistratu accusaretur, fuit decretum. Verum propter statum hujus semestris nonnihil adhuc turbulentum et plura alia facultatis negotia expedienda, quo minus huic decreto satisfacerem, impediebar.

    [4. Mai 1606] Quarto Maii scriptum C. pedelo, ut dominis doctoribus exhiberet, tradidi. in eo autem quatuor deliberanda proposui:

    Responsum accepi:

    Ad 1. quod ex unanimi dominorum doctorum consensu imago vetulae petenti cum

    exprobratione et comminatione digna praesentibus dominis doctoribus Dominico

    Pisello et Conrado Colmanno sit restituenda.25

    Ad 2. Quod ex votorum pluralitate nomen "doctorin" ex titulo sit delendum et loco

    urinalis colus sit appingendum.

    Ad 3. Quod inquirere quidem liceat, nihil vero citra facultatis praescitum et assensum

    tentare.

    Ad 4. Quod consul assumpto uno ex doctoribus amice a me sit admonendus

    ipsiusque responsum facultati referendum.26

    Cum scripto D. significassem dominis doctoribus, quod 16 barbitonsor Mag. Henricus

    Meyenzweig accepto quodam ex officina ad signum elephantis medicamento

    violenter purgante [fol.12r] generum D. D. Collmanni, dominum Weinning excelsi

    regiminis registratorem ferme occidisset, placuit dominis doctoribus, ut tum

    barbitonsor tum etiam pharmacopoeus ad facultatis congregationem vocarentur.

    [22. Mai 1606] III. congregatio. Convocatis itaque dominis doctoribus 22. Maii, primo nobilis et clarissimus vir, dominus Martinus Cuttigius sui decanatus acta legit, quae etiam approbata fuerunt.

    Secundo, vocati sunt ad congregationem praefati, barbitonsor et pharmacopoeus, qui cum modeste et humiliter erratum excusarent, et in posterum ab hujuscemodi factis abstinere promitterent, eos ex facultatis decreto erroris et officii sui amice

    admonui.

    Tertio, quod consul a me et D. D. Rechpergero de agyrtis admonitus benevolum

    se praebuisset inque illis abigendis modo commonefieret suam operam facultati

    obtulisset, exposui.

    Quarto, de modo visitandi officinas haec fuerunt decreta 1. cum haec visitatio

    videretur nova et insueta insuper nec ego decanus nec examinatores unquam

    visitationibus interfuissemus, adjunctus fuit nobis D. D. Pisellus.27

    Ultimo, num adversus agyrtas et medicos externos aliquid moliri deberem, consului atque donec negotium nostrorum privilegiorum confirmationem concernens ab excelso regimine expeditum esset, quiescendum decretum fuit. In hac insuper congregatione quatuor statuta in posterum observanda fuerunt decreta:28

    IV. Quod examinatores inspectoris mortuorum sint quidem decanus aut ab eosubstitutus et magister sanitatis, verum non examinent, nisi prius a balneatorumtribunis ex senatus decreto praesentetur et a facultate ad examen admittatur nec insola pestis dignotione, sed etiam bubonum et anthracum pestilentium curatione31examen instituatur. [fol. 12v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910


    Notes
    25 Unleserliche Notiz am linken Seitenrand von anderer Hand.
    26 Zwei undefinierbare Buchstaben in Blockschrift am linken Seitenrand.
    27 Notiz am linken Seitenrand von anderer Hand: „visitatio officinam"
    28 Notiz am linken Seitenrand von anderer Hand: „examina".
    31 Hier sollte „curatione" eingefügt werden.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.