Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[6. März 1617] Die VI. Marti convocavi rursum ex decreto venerabilis consistori
facultatem ut circa privilegia consuetudines et immunitates facultatis deliberaremus num quidpiam addi aut demi aut immutari posset. Quia autem venire praeter [fol. 83v] magnificum dominum rectorem et venerandum dominum subseniorem ali domini doctores non poterant ideo scripto negotium proposui.
Constituit tandem facultas commissarios D. D. Rechperger, Gaisler et Colmannum ut per ipsos apud decanum omnia statuta facultatis et consuetudines reviderentur et si quaepiam occurrerent circa ipsa quae corrigenda essent demenda aut amplianda ea rursum inclytae facultati proponerent ut facultas demum venerabile consistorium de ilis informaret.
Secundo proposui querelas pharmacopoeorum contra Winklerum agyrtam quod divendat palam in foro medicamenta quae ipsi fuerant nuper a facultate prohibita. Conclusit facultas apothecaris significandum esse ut si queri velint contra Winklerum conveniant ipsum coram consule et utantur suo decreto in hoc negotio a Viennensibus sibi dato quod et factum est.
Tertio proposui in eodemmet scripto Joachimum Hochfeldt chirurgum hujus urbis receptas scribere et curare parari medicinas in officinis. Quos cum apothecarius ad aureum griphonem nollet componere insultasse eundem chirurgum ipsi et jactitasse alios pharmacopoeos qui sibi ipsas conficerent. Decrevit facultas ad proximam congregationem vocandum utrumque chirurgum et pharmacopoeum expectandumque circa hoc facultatis decretum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.302, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.302/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success