Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[10. März 1617] Die X. Martii attulit ad me supplicem libellum Rudolphus Ruppricht chirurgus susceptus in chirurgum a dominis provincialibus inferioris Austriae cum commendatione ad facultatem data ut illum examinaremus. Habuit una literas disciplinae et nativitatis scivit legere et scribere retulitque se non posse praesentari a chirurgis hujus urbis quod catholicus esset. Proposui negotium facultati quaesivique num examinari possit cum praesentare ipsum nolint chirurgi aut monendi videantur chirurgia facultate [fol. 84r] ut illum praesentent nec ne. Conclusit unanimiter facultas illum simpliciter examinandum esse. Indixi igitur ipsi diem pro examine 16. hujus mensis. Interea 14. hujus mensis venerunt ad me magistri chirurgi hujus urbis et protestati sunt admissionem hanc Rudolphi ad examen esse contra ipsorum privilegia ac proinde non ferendum ut dictus Rudolphus admittatur ad examen donec ipsi scripto suas circa hoc negotium facultati proponant difficultates quod cum ante diem examinis attulissent transmisi illud facultati et petii quid in hac re esset faciendum. Conclusit facultas hoc negotium differendum esse donec post festa paschalia congregatio plena instituatur in qua de hoc negotio tractandum erat.
Interim ursi ego commissionem apud dominos doctores Puecher parochum ad S. Michaelem et Landau commissarios ab excelso regimine ad hoc deputatos ut inter facultatem nostram et senatum Viennensem litem quandam quae utrimque de apothecariis oborta sit circa venditionem sacchari olei et aromatum diebus festivis ac alias detinerent et componerent partes obtinuique ab illis hoc decretum ut partes 16. Martii hora prima pomeridiana in aedibus praecitati D. D. Puecher ad S. Michaelem comparerent quod statim exequendum domino consuli cum curassem licet jam tertio vocati essent a dominis commissariis tamen nedum indicta die comparuerant. Comparuerunt autem mecum nomine inclytae facultatis D. D. Rechperger, Gaisler et Jeschkius.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.303, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.303/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success