Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[24. März 1617] Haec eadem resolutio 24. Martii ex decreto venerabilis consistorii
de verbo ad verbum descripta missa fuit ad inclytam facultatem ut omnibus
membris praelegeretur.
Deinde decretum rursus aliud accepi a venerabili consistorio ut congregatione
convocata dominis doctoribus quaedam facultatis et universitatis statuta et
consuetudines concernentia proponerem.
Convocatis igitur per pedellum dominis commissaris ad hoc a facultate deputatis
cum convenire praeter dominos doctores Gaislerum et Colmannum non potuissent
nihil in hoc negotio peragi potuit.
His peractis resignavi officium decanatus mei.
Accepi a Josue Stampa chirurgo pro examine 3 flor.
Exposui autem bajulo cistarum 16 cruc, pro executione 6 cruc, pro scriptis ad
dominum de Molart 30 cruc. Pedello salarium 3 flor. 45 cruc. Tenetur mihi facultas:
1 flor. 37 cruc. Laus Deo et Virgini Matri Mariae.
D. Ad. Olitorius. [fol. 85r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.305, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.305/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success