Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[26. Juni 1617] XXVI. Junii in plena congregatione primo monui facultatem quod medicus quidam Italus nomine Joannes Benedetti nuper advenerit et contra facultatis privilegia praxin exerceat. Conclusit facultas ilum statutorum et privilegiorum benevole esse admonendum. Convocatos pharmacopoeos (qui fere omnes comparuerant) ex facultatis jussu ne praefato medico ullas receptas quas vocant praepararent admonui. Repugnarunt ab initio aliqui tandem vero omnes assensum praebuerunt nec ullus etiam aperte ab illo praescripta medicamenta confecit. De occultis nemo judicat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.307, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.307/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success