Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[29. Juli 1606] VI. congregatio. Congregatis itaque 29. Julii dominis doctoribus primo praenominatum negotium proposui, qui unanimi consensu decreverunt, ut primo serenissimo archiduci domino et principi nostro clementissimo non solum supradicti Alexandri sed aliorum quoque erronum et praestigiatorum, praesertim Ursulae illius, cujus imago facultas retinet et quae non ita pridem Italum quendam mercatorem in via das Jungfrawgassl genandt degentem misere interfecerat, inscitiam fraudesque ac dolos nec non34 gravissima damna reipublicae toti ab illis quotidie evenientia clare exponerem atque idcirco judici, ut istum Alexandrum pro dignitate delicti severe puniret, injungi scripto peterem.
Dein alio simili scripto regimini eadem proponerem ac simul negotium confirmandorum privilegiorum urgerem. Utrumque scriptum F. G.35 a me exaratum et a facultate revisum et prius per Stephanum Stetnerum praesentibus me decano, et dominis Pisellio ac Collmanno in manus serenissimi traditum: posterius vero cum incluso libello supplici barbitonsorum de Alexandri aliorumque illicita et erronea praxi conquerentium ad facultatem36 [fol. 13r] nostram directo, magnifico domino regiminis cancellario exhibui.
Verum antequam noster libellus serenissimo exhiberi potuerat, agyrta ad intercessionem domini Loebell baronis et serenissimi domini nostri supremi cubiculari ex carcere fuit dimissus, hac tamen addita conditione, ut quoties vocaretur compareret seque judici sisteret. Libellus porro iste primum regimini dein judici pro informatione transmissus et tandem cum excelsi regiminis informatione domino a Krenberg fuit restitutus, apud quem expediendus hactenus retinetur, nam propter aegros peste infectos, quos curandos suscipere cogebar, dominum a Krenberg amplius adire non licebat, sicuti hoc cum aliis negotiis facultatis expediendis successori meo significavi.
Scripti supra saepius nominati, et serenissimo archiduci traditi sub G exemplum in actis non reperitur, eo quod alteri libello F., qui in regimine retinetur, inclusum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.34, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.34/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success