Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[27. Juli 1606] XXVII. Juli mercator quidam Italus nomine Lucas Menescalo me accessit et facultatis auxilium imploravit. Is enim alium quendam Italum Alexandrum Bertolazo dictum et pro medico sese venditantem in carceres judicis duci procuraverat, verebatur autem, ne quorundam magnatum intercessione liberaretur. Quare ut nomine facultatis utpote contra cujus privilegia agyrta iste medicinam exercens precaret, judicem adire ejusque liberationem impedire vellem, obnixe petiit.
Ejus petitionem et justam et pro autoritate nostrorum privilegiorum stabilienda commodam censui, ideoque cum D. D. Pisellio (cujus suasu mercator ad me venerat) judicem statim accessi, atque ne captivum sine facultatis praescitu et consensu, cum etiam illa habeat, de quo istum accusaret, dimitteret postulavi, quod etiam judex benigne promisit. Ut vero negotium hoc ex totius facultatis voluntate et consilio tractaretur, dominis doctoribus scripto mox exposui, utque convenire dignarentur, peti.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.33, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.33/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success