useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.354
Signature: 1.5.354
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. Dezember 1619
Sitzung vom 30. Dezember 1619  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [30. Dezember 1619] Tertio XXX. Decembris petiit D. Joannes Baptista Jancha phil. et med. dr. libello supplici C admitti ad facultatem et assignari sibi pro more aphor. Annuit ipsius petitioni facultas ac fortunae tenuitatem pro tunc extenuanti cuilibet facultatis doctori pecuniam [fol. 84v] peculiari ergo ipsum indulto et beneficientia post semestre primum solvendam concessit quam ne tunc solvit quidem nec postea cum insalutata facultate Crembsium se recepisset ubi et mortuus est. Cujus anima requiescat in pace.

    Testimonium ipsius doctoratus pignoris loco in ladula facultatis minore adhuc continetur. Aphor. ipsi fuit assignatus 2 sect. I., theses ex eo factas mihi tulit correxi illas approbatae sunt unanimibus dominorum doctorum votis et impressae quas postea 29. Februarii disputavit. Solvit 6 flor. totidemque solidos pro consiliis facultatis.

    Quarto petierunt studiosi medicinae libello supplici E. licentiam a facultate impetrandi cadaver pro sectione anatomica idemque ipsum dissecandi operam ipsis in secando offerente D. D. Tobia Piripachio primario professore. Concessit utrumque ipsis facultas sed effectus licentiae petitae et datae nullus est consecutus.

    Quinto porrexit vidua ad elephantem nigrum supplicem libellum F petens pro aperiendis confectionibus magnis theriaca et Mithridatio cumque annus jam elapsus esset fermentationis annuit ipsi facultas et diem apertioni destinavit 27. Aprilis quo frequentes convenerant una cum dominis doctoribus Gisberto Vosso sacrae caesareae majestatis personae medico et archiatro ac Mingonio caesareo item medico facultatis nostrae domini doctores quos eademmet domina vidua lauta collatione seu cana perfecto hoc opere gratitudinis ergo excepit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.