Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[15. Juli 1620] Die 15. Julii assumpto D. D. Sigismundo Geislero praevidenda mensae apposita ordine vidimus paucisque mutatis mutandis approbavimus. [fol. 97r]
Quamquam enim inter caetera ingredientium costum verum esse affirmavit pharmacopola voti compos evasurus ejus acredinem gustum et amaritudinem commendans re tamen pensata penitius corticem non radicem reperimus judices se etiam ire inficias non potente. Ejus ob id deposita medietate et angelicae et zedoariae aequali supplere pondere praecepimus appendicis nostrae praeceptum secuti caryophillos cypero loco ponendo.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.359, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.359/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success