Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[16. Juli 1620] Die 16. Julii commistio facta est.
Sub prandio apud me in D. D. Gisberti archiatri et consiliarii praesentia dominus Joannes Georgius a Buchow med. et jur. ut. dr. (sine tamen doctorali testimonio) a divis Matthia ac Ferdinando Romanorum imperatoribus aulicas impetratas literas ad hic practicandum libere et videri et legi postulatas ostendit consiliarii annexo titulo.
Horis pomeridianis in Volckmari Thilonis aedibus ad signum aethyopis Undern Tuechladen, Gisberto et Mingonio caesareis, Conrado Colmanno, Tossano et me decano medicae facultatis dominis praesentibus medicis theriacae ac Mithridati compositionem ingredientia simplicia visitata fuerunt. Uli ad vices supplendum opobalsami aut oleum nucis moschatae et oleum caryophillorum aequalis ponderis aut balsamum Peruvianum [fol. 97v] (quem dubio procul me facultas reformidavit praesto si haberetur) contendebant substitui pro costo zedoariam pro meu angelicam pro amomo semon citri, pro foliis malabatri macem et caryophillos, rhabarbarum et rha ponticum ana ad aequale pondus 17. Augusti facta fuit theriacae die 18. Augusti Mithridati commixtio.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.360, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.360/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success