Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[16. August 1606] XVI. Augusti Bartholomaeus Schlezer, qui viduam defuncti
pharmacopoei ad signum aethiopis duxerat, supplicem libellum obtulit, petens
admitti ad consuetum examen. Libellum itaque illius scripto H. inclusum sequenti
die dominis doctoribus transmisi atque num examinatores excelso regimini pro
confirmatione essent proponendi et denominandi, quaesivi.37
Consenserunt omnes in supplicantis petitionem, major etiam pars, non opus esse
ut examinatores regimini excelso proponantur, conclusit.
Praesentibus itaque examinatoribus et tunc temporis officinarum visitatoribus, ex
doctoribus D. Cuttigio, D. Pisellio, D. Panizott, ex pharmacopoeis domino Joanne
Klelio et domino Joanne Reuttero praenominatus Schlezer die 28. Augusti in meis
aedibus examinatus et quia satis commode ad interrogata responderat, unanimi
dominorum examinatorum consensu approbatus fuit.
Pro manuali operatione praesente me confecit syrupum de jujubis, pillulas sine
quibus, emplastrum de meliloto et unguentum indum pectorale. Solvit facultati 5
flor., pedello suum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.36, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.36/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success