useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.37
Signature: 1.5.37
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. September 1606
Sitzung vom 3. September 1606  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [3. September 1606] III. Septembris. Balthazar Wagner, qui chirurgum castrensem egerat, a balneatorum tribunis pro futuro balneatore in Mödling examinandus mihi praesentatur. Et balneatoribus nomine Mödlingensium brevi ut eum expedirem (pestis enim Mödlingae vehementer grassabatur) petentibus, eodem statim die dominis doctoribus tum testimonium, quod a Mödlingensibus in balneatorem sit acceptus, tum etiam de afferendis literis nativitatis et disciplinae fidejussorum obligationem transmitto.38

    Responsum accipio: Cum senatus Mödlingensis pro more consueto a facultate illum examinari per literas petierit, tunc ad examen admittendum esse. Cognito itaque hoc facultatis decreto ejuscemodi literas sequenti statim die attulit, qua etiam dominos doctores ad examen convocavi, nimirum D. D. Pergerum, D. Magnum, D. Gollerei (qui tamen se excusans non accessit) et loco D. Adami, cui ob magisterium sanitatis non licuit congregationibus interesse, D. Colomannum.39 Praesentibus itaque praefatis dominis doctoribus a balneatorum tribunis denuo praesentatus et ad examen admissus fuit.40

    Respondit mediocriter, quare praemissa admonitione approbatus fuit. Pro operatione manuali confecit emplastrum oxycroceum et unguentum apostolorum. Solvit facultati 3 flor., pedello suum. [fol. 13v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910


    Notes
    38 Am rechten Seitenrand: I.
    40 Am rechten Seitenrand: L.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.