Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[6. September 1606] VII. congregatio. Absolutis omnium officinarum visitationibus, ut quomodo peractae41 essent referrem, VII. congregationem die 6. Septembris institui, in qua primo praefecti xenodochii civilis libellum, quo consilium petebat, num vestimenta attrita aliasque hujus generis res squallidas ac marcidas in nosocomiis pauperum et peste infectorum per quinquennium collectas et retentas
in profluentem conjicere an vero in terram defodere aut igne comburere sit conveniens et consultum, proposui. Ex dictis suffragiis sequens responsum concepi et libello inscripsi:
Decanus und Facultas medica befünden fuer rathsamb, das invermelte Sachen diser zeyt bey einreissender Infection ungerütlet behalten, im Winter aber, wenn die Gefrüer eingefallen und die Infektion auffgehöret, an einem weiten Blatz mit genuegsamben holz verbrent oder thieff in die Erden vergraben werden. Secundo, de peractis visitationibus retuli, quod officinas, coeruleam, elephantis, ursi, cervi, coronae et gryphi, tam a compositis, tam a simplicibus medicamentis instructas offenderimus: in officina angeli ex compositis plurima obsoleta invenerimus, quae tamen ipsemet pharmacopoeus postmodum abjecerit et denuo composuerit, in officina cancri multa quidem bona sed tam parvae quantitatis ut paullo ante hinc inde conquisita fuisse, merito suspicandum sit nobis, proposita fuerint. In officina aethiopis composita fermo omnia fuerunt obsoleta,42 in officina denique leonis vix unum et alterum medicamentum selectum, pleraque autem prava deprehenderimus.
Tertio, quod aliqui pharmacopoei nimirum Reiter, Häringshauser et Weltmann inscia facultate theriacen Andromachi et Mithridatium Damocratis composuerint, indicavi.
De hisce duobus punctis statuit facultas, quod in posterum officinae accuratius nec continua serie sed interruptim et ex improviso visitari, medicamenta quoque non simul omnia sed aliqua tantum eorum genera inspici et quae prava inventa fuerint, statim aufferri aut in viam publicam projici deberent.
Ne vero pharmacopoei ex nimia medicamentorum compositorum, quorum maxima pars aut nunquam aut perraro in usum veniret, copia damnum patiaretur, catalogus medicamentorum, quae praeparata servet, quisque nostrum facultati exhibeat atque ex omnibus selectiora et usitatiora consignentur et posthac in visitationibus solum inspicerentur. Praeterea ut compositiones praedictae et sine facultatis praescitu ac consensu praeparatae facultatis sigillo obsignatae clauderentur et pharmacopoei illi primo quoque tempore ad congregationem facultatis vocarentur. Utrique huic facultatis decreto satisfacturis theriacen et Mithridatium Reuteri et Häringshauseri iis statim consentientibus occlusi, Waltmanni vero Mithridatium, quod mihi statim obedire et exhibere recusaret et tergiversaretur, apertum reliqui. Ejus enim petitio, qua horae spatium ad vasis Mithridatium continentis purgationem desideraret, mihi fraude non carere visa fuit.
VIII. congregatio. Congregatis dictam ob causam dominis doctoribus saepius nominati pharmacopoei comparuerunt, ex quibus Reuter et Häringshauser, quia et veniam erroris submisse peterent, et officinas sat bene instructas haberent, amice solum admoniti, ne posthac tale quid tentarent, fuerunt.
Waltmannum vero ex facultatis decreto severius et cum comminatione officii sui admonui, atque ut posthac selectiora medicamenta in promptu haberet, Mithridatium quoque statim post congregationem ad me afferret, jussi. Dimissis porro pharmacopoeis, ut [fol. 14v] primo quoque tempore officina Waltmanni denuo et ex improviso visitaretur, fuit conclusum, sicuti hoc cum aliis facultatis negotiis, quae expedire mihi non licuit, successori meo annotatum tradidi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.38, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.38/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success