Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[10. Juli 1621] 10. Julii iterum habita congregatio in qua primo quia ad instantiam facultatis per imperatorem privilegia nostra essent confirmata de contributione aliqua ad illa redimenda fuit conclusum. Contribuere autem domini doctores et quilibet dedit duos taleros integres quae pecunia fideliter per me secretariis, expeditoribus, cancelistis, scriptoribus pro pergameno, sigilo, chorda, capsula aliisque requisitis fuit exposita.
Deinde D. D. Conradus Colmannus resignavit officium magisterii sanitatis quo functus erat 12 fere annis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.392, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.392/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success