Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[30. September 1621] Unde 30. Septemhris facta congregatione ipsi aph. 24 sect. II est assignatus. Solvit 6 flor.
D. D. Guilielmus Rechperger primarius medicinae professor et sancti spiritus admonitione ex salubri cogitatione affectuque pio erga Deum ac fideles suos collegas medicos fundationem tradero volens tunc facultati prout etiam tradidit et recommandavit cujus ex originali transsumptum et vidimus est sub lit. K. Vigore autem fundationis hujus debent quotannis duo officia in templo D. Stephani unum circa angariam cinerum alterum in angaria exaltationis S. Crucis quod festum singulis annis Septembri incidit feriis VI. aut sabbatho subsequentibus pro vivis ac mortuis ex familia Rechpergeriana uxorisque ejus [fol. 106v] ut fundatoribus. Deinde ac speciatim pro omnibus ac singulis in sancta catholica religione defunctis membris facultatis medicae eorumque uxoribus ac liberis. Et in genere pro omnium fidelium animarum defunctarum salute decentibus ceremoniis vigilis et sacra missa officium defunctortum per sacerdotem catholicum pium et devotum solenniter celebrari. Pro his duobus officis celebrandis fundati sunt 15 flor. Rhen. de quibtis si quid
remaneat pro elemosynis erit exponendum. Hi 15 flor. autem in duobus terminis annuatim nempe medietas 7 flor. 30 cruc. die circumcisionis et in festo S. Joannis Baptistae a possessoribus domus Rechpergerianae sunt exigendi. Literae fundationis in cista facultatis quae in archivio est reperientur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.394, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.394/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success