useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.466
Signature: 1.5.466
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. März 1625
Sitzung vom 18. März 1625  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [18. März 1625] II. congregatio 18. Martii. [fol. 121 r] D. Conradus Colmannus electus superintendens stipendii Emericani cistam per commissarios ad se translatam acceptare nolens ad dominum Rechperger remisit atque in congregatione conquestus est nullum sibi solenne rerum inventarium traditum esse in cujus defectu nec cistam multo minus administrationem acceptare vellet verendum quippe sibi ne futuris temporibus plura exigerentur quam accepisset praesertim cum sciret literas a D. Ericio facultati traditas jam deesse quas neque D. Rechperger a suo antecessore habuisset acceptas.

    Conclusum fuit de literis amissis aut facultati nunquam forte datis diligenter inquirendum atque solenne inventarium cum facultatis sigillo et commissariorum subscriptione roboratum illi una cum cistula conficiendum quo D. Colmannus superintendens in omnem rigoris eventum securior esset.

    Secundo Joannes Conradus Wechler med. stud. denuo pro examine institit asserens se praeviae examinis disputationi jam dudum optasse satisfacere nisi domini praesidis occupationibus non autem propria culpa ab ea fuisset praepeditus.

    Cum autem jam antea semel disputaverit praeterea in festo divorum Cosmae et Damiani solennem ilam orationem publice habuerit (quam in ponderandis meritis facultas semper disputationis loco aestimavit) igitur ut et dominis doctoribus minor crearetur molestia et candidatis pauciores sumptus obnixe rogabat ut ad examen cum Mag. Lopino simul admitteretur. Annuit facultas.

    Tertio cum inter doctores et quosdam illicite praxin medicam exercentes saepius odia gliscerent et detractiones placuit jam dudum antea facultati istorum impunem audaciam coercere. Et licet ab aliquot decanis varii libelli et ad ipsum caesarem et

    ad regimen confecti iterumque saepius coiTecti ac mutati fuerint nullus tamen aut traditus aut executioni fuit mandatus. Ordinationibus tamen toties decantatis solum insistere volens facultatis jussu et praescitu excelso regimini libellum supplicem exhibui nostraque privilegia allegando petii ut extra facultatem sine privilegio practicantes interdicto coercerentur pharmacopoeis autem talium promotoribus et fautoribus sub poena prohiberetur ne lji talium praescriptam medicamenti alicujus formam dispensarent. Placuit excelso regimini et si facultas ilos nominaret confestim fieret quod juste petierat.

    Nominati igitur qui inventi tunc temporis fuerunt: Joannes Baptistae Rivel Neapolitanus, Hieremias Scholz, Andreas Sawisch, Godefridus Hächelperg, Michael Gualterus, Joannes Agricola, Conradus Widerhold, Aaron Locerna Judaeus, Leb Locerna Judaeus, N. Hengst His omnibus excelsum regimum praxim sub poena interdixit insuper pharmacopoeis prohibuit ne alicui horum praescripta medicamenta conficiant quod mandatum [fol. 121v] est omnibus intimatum. Franciscus Rivel ad apostolici nunci et legati hispanici favorem confugit qui multis isque crebro repetitis precibus apud suam caesaream majestatem ei tandem privilegium aulicum impetrarunt.

    Widerhold, Agricola, Sawisch et Scholz sua decreta ad me retulerunt submisse rogantes ne quid severius contra illos molirer utpote qui parati essent intra paucos dies ad alia loca se conferre quod factum est.

    Porro Gualterus et Godefridus Hachlperger ad facultatis gremium recipi postularunt. Judaei cum suis urbe egressi paulo post ad praxim dam redierunt. Quarto lectus fuit supplex libelus Michaelis Gualteri phil. et med. dr. quo ille ad facultatis gremium et repetitionis actum admitti flagitabat. In cujus petitione facultas probe memor illum aliquando hic aliquot annis medicarum lectionum auditorem et Emericanae fundationis alumnum fuisse ea conditione consensit ut praefixo certo aliquo solutionis termino facultatem redderet securam. Admissus est et 18 aphor. sect. II. sibi eduxit. Theses mature mihi obtulii sed apud D. Olitorium remanserunt a quo nec ego nec admissus repetens eas unquam iterum habere potuit. Quoniam igitur per annum fere suarum thesium approbationem expectaverat rerum etiam sustentationis inopia pressus diutius Viennae vivere non potuit qua de re graviter apud me conquestus coactus valedixit seque facultati submisse commendari postulavit.

    Quinto audita etiam fuit supplicatio Wilhelmi Godefridi Hachlperger phil. et med. dr. Bononiae promoti qua admitti desiderabat. Cui cum brevi tempore ut putabatur medicinae studuisset neque quinquennium complevisset aliquibus rejiciendus aliis admittendus esse videbatur. Et quamvis sententiae in paritate consisterent ac penes decani decisivum votum esset nolui alterutri parti praejudicare. Sexto consul Viennensis et senatus cum audiret ratione pharmacopoeae in nosocomio civili erigendae nullum a facultate votum et consilium ad suam amicabilem requisitionem hactenus fuisse datum denuo facultati perhumaniter scripserunt ne tantae pietatis opus suo voto et consilio retardare velet. Sententis autem [fol. 122r] iterum abeuntibus tandem illud expedire visum si aliquot e facultate seligerentur commissarii qui una cum Viennensium deputatis rem maturo judicio considerarent. Electi sunt dominus senior D. Joannes Casparus Crafft et D. Leonhardus Mylgiesser.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.