useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.469
Signature: 1.5.469
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. März 1625
Sitzung vom 6. März 1625  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [6. März 1625] Supplicavit facultati Balthasar Bratez pharmacopoeus aulae caesareae qui quod pharmacopoeam civilem ad albi angeli insigne a Joanne Flösser emisset pro moro et secundum facultatis privilegia a senatu Viennensi ad examen subeundum remissus fuit. Examinatus est die 6. Martii a D. D. Paulo Perckhofer, seniore Sigismundo Geisler et Jeremia Golner, dominis Joanne Häringshausen et Joanne Peringero pharmacopoeis ad aureum gryphum et tres aureas coronas. Admissus ea tamen conditione ne officinam suam aulicam faceret XI. pharmacopoeam sed emptae conjungeret aut extra territorium civitatis Viennensis divenderet quod lubens promisit ac dein re ipsa praestitit. Injunctum praeterea ut pro artis specimine syrupum de hysopo, pill. Cochias, ungu. anodynum et elect. diacatholicon conficeret quae omnia fecit. In eundem finem etiam facultati supplex fuit Mathias Mülner pharmacopoeae studiosus quum artem hic Viennae apud Georgium Hartman olim didicerat eamque exercendo bis cum imporatoris nostri legatis Constantinopolim profectus fuerat. Hunc inspectis fidei catholicae disciplinae aliarumque rerum requisitarum testimoniis facultas bonigne admisit ita tamen ut aute ratam et certam pharmacopolii emptionem nullum illi daretur testimonium. Examinatus est 13. Maii a D. D. Paulo Perckhofer, seniore Isaac Panisod quocum semel Constantinopoli fuerat ab eoque singulariter facultati recommendatus Henrico Massuca et Joanne Häringshausen et Bartholomaeo Schlezer. Respondit mediocriter ita ut admitteretur. Fecit syr. de quinque radicibus, elect. Diaphoeniconis, troch. de eupatorio et ungu. Apostolorum quorum duo in pharmacopoea Joannis Häringshausen reliqua in sua quam emerat coerulea pharmacopoea laudabiliter confecit.

    Doctor quidam medicinae Moguntia huc Viennam tendens in itinere spoliatus et graviter sauciatus supplex ad facultatem confugit rogavitque ut ei aliquo pecuniae subsidio subveniendo auxiliaretur. Cum in aerario parum aut fere nihil esset multum ei offerre non potuit sed meae discretioni reliquit cui dein 4 imperiales obtuli pro quibus humillimas gratias egit. Et licet alio libello mutuos 100 flor. peteret certior tamen factus conditionis aerarii in posterum destitit mutui petitionem urgere. [fol. 123v]

    D. D. Massuca sanitatis magister coram facultate conquestus est se salarium sibi deputatum et promissum a nemine posse habere. Rogare se propterea ut facultas ei assisteret tam apud suam majestatem quam excelsum regimen contra Judaeos quibus injunctum fuerat ut quotannis magistro sanitatis 500 flor. numerarent. Cum autem collatio hujus officii stipendiique assignatio non penes facultatem sed excelsum regimen sit aestimatum fuit nihil illi profuturam nostram interpositionem immo ei potius ad venerabile consistorium esse recurrendum aut omnino

    resignandum. Quod si deinde regimen facultatem adigere vellet ut Massucam vel alium doctorem in tali munere sufficiendum exhiberet responderi posse omnino injustum et contra christianam charitatem esse magistrum sanitatis qui se quotidie praesentissimo vitae periculo exponit et ob timorem contagionis apud reliquos patientes non adhibetur sic sua praxi spoliatur absque stipendio vivero quo se alat et sustentet. Adde quod si ditiorem aliquem hac lue corripi contingat non communis iste et publicus sanitatis magister ne domus et patiens de peste reddantur infames sed alius doctor vocari soleat et ordinario non nisi pauperes qui laborem et periculum solvere non possunt reliquantur gratis curandi.

    Responsum igitur ut excelso regimini resignet aut nisi certam solutionem stipendii assignet se resignaturum nullumque deinde in casu necessitatis futururn qui hunc vel illum gratis et frustra cum vitae periculo sit aditurus.

    D. D. Hackelberger denuo facultati supplicavit ut ad repetitionis actum admitteretur. Cum quinquennii exigendi ratio non ad promotos alibi doctores sed tantum hic promovendos sit contrahenda facultas etiam in nullo hactenus repetente completi in studiis quinquennii tam rigorose postulaverit a majori proinde numero est admissus ita tamen ut ex hoc speciali favore domino Hackelperger facto per alios subsequentes gratia non in [fol. 124r] consequentiam trahatur. Pro disputatione sorte ei obtigit aph. 16 sect. I brovique post theses mihi exhibuit quas pro revisione transmissas sub meo decanatu amplius habere non potui cum tamen prolatae disputationis culpa penes repetentem non esset. Cum aliqui doctorum citra caesarea privilegia et extra facultatem practicantium ad aulam confugerent et pro privilegio ferventer instarent et D. Rivell Neapolitanus ope et auxilio nuncii apostolici et legati regis Hispaniae concessionem privilegii jam impetrasset monui facultatem ne reliqui et in posterum alii huc venientes haeretici et non cognitae eruditionis idem favore magnatum consequenter suae majestati supplicarent quatenus ejusmodi supplicantes ad facultatem clementissime remittere nullique citra repetitionem privilegium liberae praxeos largiri vellet. Hoc factu opus esse censuit mihique libelli formam demandavit. Resolvit se sua majestas clementissime annitente potissimum D. D. Rechperger se nulli in posterum contra facultatis privilegia aliquid simile concessuram sed omnes petitiones pro voto et informatione transmissuram facultati. Supplicem tamen libellum aut scriptam sub sigilli caesarei corroboratione resolutionem a domino cancellario ob rationes incognitas nancisci non potui.

    Dein cum doctorum sub privilegio aulico practicantium non exiguus esset in civitate numerus praesertim haereticorum qui totam fere praxin facultatis membris praeriperent interim nulla onera juxta lucrum sufferrent placuit facultati etiam horum impuni audaciae contraire.

    Confecti antehac a variis varii tam germanici quam latini supplices libelli qui omnes in unum nervosum et gravem contracti multas easque solidas rationes proferebant quibus tam ex privilegiis facultati nostrae concessis quam publico totius universitatis incremento suae majestati persuadebamus ut titulotenus aulae medicis cathohlicis serio injungeret ut quoniam facultatis capaces eidem se conformes redderent actumque repetitionis subirent; acatholicis autem et haereticis itemque non graduatis, ut assumpta fide catholica et doctoratus gradu sese capaces efficerent aut huic decreto obedire renuentibus ex plenitudine potestatis caesareae archiducalisque praxis sub gravissimae poenae comminatione penitus interdiceretur eorumque privilegia ipso facto nulla revocarentur. Commendavi hanc petitionem illustrissimo principi ab Eggenberg ac domino cancellario aulico postea tradidi suae majestati.

    Ex consilio retulit mihi pro responso dominus cancellarius sibi a sua majestate injunctum ut hunc supplicem libellum in tres quatuorve septimanas reservaret postea de illo consultando in arcano consilio referret imperatorem ob certas

    rationes rem eo usque distulisse certo tamen bonam facultati resolutionem dein daturum esse. Porro cum ista ante ipsam decanatus mei resignationem mihi dicta sint futurum dominum decanum hic monitum vellet ut eadem qua coeptum est hoc negotium diligentia ad finem usque persequatur et urgeat aut ex consensu facultatis ejus perficiendi curam mihi vel alteri comittat. [fol. 124v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.