Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[17. April 1625] III. congregatio 17. Aprilis D. D. Colrnannus electus nuper Emericanae fundationis superintendens et administrator ob defectum literarum obligatoriarum quas D. D. Ericius propter 400 fl.-pro emphyteusi suae domus in foro novo dederat facultati a commissariis transmissam cistulam ad Rechpergerum et hie ad tanquam decanum rcmisit monitique sunt doinini de facultate ut memores essent ne tota summa ob amissas aut nunquaui traditas obligationis literas facultati et stipendis praeter mentem fuudatoris periret.
Conclusum igitur ut diligens fleret inquisitio a quonam istae literae fuissent e ladula deperditae sed ex inventario quod post mortem D. Piripachii p. m. D. Tossanus et Canobius jussu facultatis confecerant liquido constabat dictas literas D. Rechpergero non fuisse datas. Assumpto postmodum D. D. Fünffleutner et Mylgiessero librum fundi (ut vocant) aulae episcopalis consulimus qui fol. 197 nos docuit anno 1615 die 4. Aprilis
emphyteusin hano esse inscriptam literasque desuper scriptas et sigillo fuudi obsignatas fuissc expeditas. Cui autem traditae sint nee ullus de facultate nee ipse D. Ericius scire potuit aut voluit.
Citatus tandem D. Ericius ad facultatis [fol. 122v] congregationem multis precibus rogavit ne sibi facultas concreditam summam resignaret additis promissis se velle facultatem indemnem reddere atque securam de literis obligationis aliis de novo conficiendis. Cujus precibus et promissis facultas annuit executionem vero hujus rei duobus electis commissariis jam nominatis demandavit qui tamen in hunc diem usque ab Ericio nihil potuerunt impetrare. Accepit universitas literas ab ilustrissimo ac reverendissimo principe cardinale Cleselio universitatis cancelario quibus de procancellario in absentia sua se declaravit. Id scriptum venerabile consistorium per decretum facultati intimavit. Quoniam vero ilustriss. cardinalis pro vicecancelario omnium facultatum admodum reverendum etc. Thobiam Schwab j. u. dr. et officialem suum Viennensem denominaverit is autem extra universitatem et omnem facultatem esset dubitatum fuit an is in propria persona hoc officio fungi possit an vero ex illa facultate in qua futura esset promotio aliquem doctorem subdelegare et ordinare debeat. Pluralitate votorum conclusum fuit dominum officialem ex conditione ad hoc munus admittendum quae ipsum superiores duae facultates theologica et juridica essent admissurae.
[18. Jänner 1625] Nos Melchior dei gratia S. R. E. tituli S. Mariae de pace presbyter
cardinalis Kleselius.
Reverendi nobiles doctissimi viri.
Accepimus vestras literas Novembri superiori mense ad nos datas quibus licet mox
rescribere statueramus praepediti ac certiores facti a generali ordinis
praedicatorum D. Vegam in urbem adventurum responsionem distulimus at vero
cum id nimium prorogetur universitatem diutius responsionis tarditato quoad ipse
praesens coram fuerit detinere noluimus.
Et quidem prout dicti Vegae processus excessus ac praeter omnem spem nostram
animi ejus inopinato mutatio non exiguam nobis peperit admirationem. Eadem plane
ratione obstupefacti offensam sentivimus eo quod licet sub hac antiquissima
universitate nati ibidemque educati et 45 annorum spatio quo cancellariatus officio
cum omnium satisfactione fungimur celeberrimae universitatis jura antiqua pro
viribus ferventer propugna [fol. 0r]87. verimus prout nostri rectoratus tempore officia
87
Dieses Blatt ist nicht paginiert.
a nobis praestita ejusdem universitatis acta clare testantur. Nihilominus his non attentis nos 74. aetatis nostrae anno in causa cancellariatus nostri coram excelso Austriae inferioris regimine (prout factum) nunc lacessimur nos vero jura cancellariatus in dubium et controversiam vocare vultis. Cum tamen in praeteritis vestris literis erga nos expresse declaratis vos nostrum in Germaniam reditum expectare in id usque tempus nil innovare ac dignitatis etiam nostrae rationem et respectum habere velle polliciti estis neque enim D. Vegam ut personam privatam tanti aestimamus ut Nie inter universitatem et nos ipsos hujusmodi controversias movere vel excitare valeat quemadmodum etiam conceptam de vobis spem nostram nullo modo fallere non posse opinabamur. Cum nobis satis perspectum sit quae ratio personae et officii nostri coram universitate sit habenda ac quomodo nos cum nostro officio immediate sacrae sedi apostolicae subjaceamus ab illa dependeamus quin imo tuta conscientia aliter nos gerere haud possimus. Et licet olim inter Joannem Gitschen praepositum et artistarum facultatem controversia excitata quae qualis fuerit aut quam circumstantiae considerationem pro utraque parte perpendendum ipsa exiguerit notitiam non habeamus sed quacunque ratione ea causa tunc temporis exposita aut decisa fuerit praedictus tamen praepositus ut persona privata nulla sua actione praejudicio nobis esse valuit.
Quod vero Sacrae Caesareae Majestati Maximiliane I. pientissimae memoriae eo modo negotium illud propositum fuerit novum quid non est cum etiam a Maximiliane II. imperatore ob ejusmodi a tribus facultatibus acceptam sinistram informationem et expositionem cancellario Wertwein suisque successoribus per decretum commissum et injunctum ad ideo diploma in membrana conscriptum majori caesareo sigillo appenso universitati traditum fuerit ut nimirum eos Augustanae confessionis candidati sine omni fidei professione ad quoscunque gradus libere admitterentur.
Cui diplomati tam Wertwein quam Eckius proximi nostri antecessores immediate se conformarunt ac observarunt. Cum vero primum ac anno 1579 praeposituram adepti essemus nobisque tam ex medica quam artistica facultate candidati praesantarentur praedicta tamen caesarea resolutione ac amborum praepositorum actibus non obstantibus nullum prorsus ex propositis nobis candidatis doctoratus vel alterius dignitatis laurea insigniri cupientibus absque solita sacrae fidei professione coram nobis praestita admisimus.
Cum officium cancellariatus nostri tenore apostolicarum constitutionum nulli alteri sit subjectum aut obedientiam praestare teneatur quam eidem sacrae sedi apostolicae: Cui tamen actioni nostrae excepta theologica facultate reliquae tres assentire nolentes ilae eaedem negotium hoc Rudolpho imperatori foelicis recordationis detulerunt ut diploma Maximiliani imperatoris ac amborum praepositorum praememorati actus in eorum favorem caesarea authoritate declarantur quorum delatio a Sacra Caesarea Majestate pro danda informatione nostra nobis postmodum remissa fuit qua accepta dictam Sacram Caesaream Majestatem principem nostrum benignissimum (solenniter tamen protestantes hoc sine praejudicio nostri fori fieri) informavimus.
Viso igitur et examinato negotio hoc a praedicta Sacra Caesarea Majestate prout informatio nostro prolixius id continebat tam praesentem materiam quam cancellarii personam foro subjacere dare recognovit. Ideo sedis apostolicae ordinationibus a sacri concilii Tridentini constitutionibus [fol. 0v] inhaerendum esse eadem Sacra Caesarea Majestas benignissime declaravit ne quidquam ut catholicus princeps in praejudicium pontificiae authoritatis in negotio immediate sibi non subjecto statuere velle videretur prout haec omnia fusius non solum inter acta et multorum clarissimorum juristarum consilia quae adhuc sub custodia nostra asservantur verum etiam in Ingolstadiensis universitatis declarationibus ac
constitutionibus super hoc negotio in lucem editis coligere licet quae scilicet cancelarii conditio quae ejusdem personae ratio quibusvis oblatis difficultatibus ad officium ejus spectantibus sit habenda; proinde cathegorice in genere super hoc puncto pro nunc in praejudicium sacrae sedis apostolicae ac officii cancellariatus nostri nobis respondere aut in quaestionem vel controversiam quidquam vocare non possumus.
Verum priori nostrae declarationi inhaeremus nimirum cum Viennae coram erimus singulare hoc et capitale negotium vicecancellarios in facultatibus instituendi et componemus et declarabimus. At vero ut vobis et celeberrimae universitati paternus noster affectus quo eam amplectimur magis innotescat tranquillitatis ac quietis impedimenta arcere studentes instrumentum P. Vegae nuper concessum non expectato ejus in urbe adventu revocare ac officium cancellariatus nostri in personam reverendi nobilis ac dilecti consiliarii et vicari nostri D. D. Thobiae Schwab transferre decrevimus ac translatum esse volumus ea tamen conditione quod si ipse in persona examinibus omnium facultatum nomine nostro interesse non poterit alios vicecancellarios ejusdem facultatis in qua praesentatio facienda vel promovendi licentia elargienda fuerit nomine nostro substituat quod ideo ex singulari et speciali gratia vobis concedimus ne si forte ex substitutis quos dicto vicecancellario nostro ex omnibus facultatibus nominaremus aliquos eorum adversa valetudine vel laboraret vel absens vel per occupationes officium suum obire non valeret vos interea temporis in promotionibus faciendis damnum aliquod patiamini aut studiosae juventutis conatus ad altiora ascendendi retardetur. Quod vero P. Vega promovendi licentiam private im partiri ausus fuerit id nos ipsi ut cancellarius praestare non valemus cum non solum in statuta universitatis juraverimus vel etiam in ea specialiter quae officium cancellariatus concernunt quaeque tot jam annorum saeculis observata fuere. Ideo primum ac id accepimus immediate inhibitione facta ei serio mandavimus ne deinceps aliquid simile attentare praesumeret prout ex copia hic literis inserta conjicere poteritis. Illud enim jus vel authoritas quae in nobis ipsis non residet in eum transferre multoque minus ipse in alios et illi ea frui aut exercere ulla ratione valuerunt. Sincere clare et aperte declaratione hac nostra significamus nos a statutis celeberrimae ac antiquissimae universitatis nostrae ad officium nostrum spectantibus quae a tot jam summis pontificibus imperatoribus patriae patribus ac principibus confirmata et stabililata fuere vel in minimo nulla ratione recedere velle ea pro viribus in omnibus facultatibus semper defendere ac in eorum pristino vigore inviolata conservare determinasse.
Declaramus insuper ut bona nova praesentationes examina et in facultate artistica tam tentamina quam examina in residentia praepositurae nostrae peragantur cum id decernere ac dirigere officii nostri solitum sit; quo ad actus vero promotionum ad licentiam vel alios gradus quao nostra cancellarii authoritate celebrandi typis mandantur illud observandum esse volumus ut iisdem inseratur authoritate videlicet nominis nostri primo loco positi deinde vicecancellari. Ratione vero sacrae fidei professionis faciendae si forto institutus vicecancellarius noster mala valetudine praepeditus aut alias per occupationes a civitate abesset volumus ut Nie eo casu digna aliquam requisitis dotibus ornatam ac in universitate nostra graduatam occlesiasticam personam substituat quae officio sacrae fidei professionis a candidatis excipiendae praesideat et hoc quod prout supra dictum in residentia praepositurae nostrae fieri debere determinavimus prout constituto vicecancellario nostro pluribus haec esse observando serio mandavimus. Quare nulla ratione existimamus cum a tanto jam tempore vobis hoc nomine praefuerimus (ac vestrum potiores nostro tempore quo cancellario officio fungimur doctoratus titulo insigniti estis) et in alma hac universitate omnis generis officia exercuerimus in cujus incremento ac ampliori gloria procurando ita laboraverimus
ut acta vestra propria et prothocolla fidem faciunt et loquuntur atque praepotentis Dei gratia in summa hac dignitate collocati et per tot annos ejusdem clementia et benignitate conservati ut vobis ot universitati eo magis semper assisteremus vos inquam occasionem ullam praebere cogitare ut inter nos vel minimo controvorsia suscitetur aut ut alias vobis majora incommoda exoriantur cum vobis ipsis ob oculos pateat nos eorum quae tranquillitatem concernunt nil praetermittere ac quod pro nunc praestare non valemus illud quoad in Germaniam reversuri sumus (prout vos ipsimet a nobis postulastis) prorogare. Denique id efficere vos vello hac ratione non ambigimus ut paternum nostrum affectum quo vos hactenus amplexi sumus eundem vobis tam in communi quam particulari omne oblata occasione testificatione ulteriore deinceps comprobare possimus. Datae Romae 18. Januarii 1625. Cardinalis Kleselius. [fol. 123r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.468, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.468/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success