useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.470
Signature: 1.5.470
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. Mai 1625
Sitzung vom 14. Mai 1625  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [14. Mai 1625] IV. congregatio 14. Maii. Lecta sunt et approbata D. Lucae Gollerei

    acta.

    Licet excelsum regimen pharmacopoeis serio mandaverat ut nulli doctorum extra

    facultatem et citra privilegium aulicum practicantium praescripta medicamenta

    conficerent attamen spreto hoc inhibitionis mandato non pauci fuerunt qui parvi

    facerent regiminis decretum. Quaesitum igitur quomodo hi delinquentes essent

    coercendi et ad obedientiam redigendi. Nihil conclusum.

    D. D. Colmannus Emericanae fundationis superintendentiam resignavit.

    Conclusum ipsum non esse dimittendum. Is contra protestatus est se prius non

    accepturum quam de obligatoriis Eritii literis omnibusque aliis rebus cum beneficio

    solennis inventarii sigillo facultatis roborato esset securus. [fol. 125r]

    Accepta: Ab antecedente decano 5 flor. 15 cruc, a Balthasaro Bratez

    pharmacopoeo 12 flor., a D. Häckelperger 6 flor., a Mag. Claudio Lopino ratione

    examinis 4 flor. (Non solvit iste sed Wechler). Summa: 27 flor. 15 cruc.

    Exposita: Bajulo cistarum 30 cruc, domino Theodoro Väsl pro expeditione

    decretorum et transsumpto privilegiorum 3 flor., Trumbloro janitori excelsi regiminis

    pro executione 10 decretorum et 10 supplicum libelorum 2 flor., D. Joanni

    Wolfgango Diedenheim 6 flor., scribae pro duobus libellis supplicibus et privilegiis

    describendis 1 flor., pedello salarium 3 flor. 45 cruc. Summa: 16 flor. 15 cruc.

    Restant: 11 flor. 50 cruc.

    Restant aerario facultatis apud Joannem Conradum Wechler ratione examinis 4

    flor. apud Matthiam Müllner pharmacopoeum 12 flor. Insuper accepi a praecedenti

    decano in longi valoris moneta 2 flor.88 [fol. 126r]

    Acta decanatus III. Adami Olitorii a Grosswyck phil. et med. dr. professoris primarii sub rectoratu domini Georgii Siess art. et phil. mag. et canonici ad S. Stephanum.

    Acta pauca admodum ob pestis desaevientis tunc pericula quae et me ipsum tangebant et quorum ratione sat diu ab urbe abfui.

    Transmissum est ab excelso regimine decretum in quo informari voluit an praedicta pestis a vitio aeris ortum suum duxisset aut quae ejus causa esset deinde an potiores ea infecti morerentur insuper an magister sanitatis munus suum obiret demum quibus modis consulendum esset huic urbi ut ne tam saepe luis praedictae incommodis ac periculis subjiceretur.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.